monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 147, 13
Faciens ergo huiusmodi misericordias, et illam praecipue quae gratis constat, Dimitte, sicut dimittimus; quo nonnisi charitatem erogas, quae crescit cum erogas: faciens ergo et fervens in ipsis bonis operibus misericordiae, quae iam bona opera, ut iam diximus, tunc non erunt necessaria, quia nullus erit miser in quem facienda sit misericordia; exspectabis securus iudicium, non tam securus de iustitia tua, quam securus de misericordia Dei, quia et tu misericordiam praerogasti. Iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem, inquit, misericordia iudicio. Ne putetis, fratres, quia tunc non est iustus, quando nostri miseretur, aut recedit a regula iustitiae suae. Et cum damnat, iustus est; et cum miseretur, iustus est. Quid enim tam iustum, quam reddere misericordiam praeroganti? Quid tam iustum, quam ut in qua mensura mensi fueritis, in ea remetiatur vobis? Da egenti fratri. Cui fratri? Christo. Si ergo quia fratri, Christo; et quia Christo, Deo, qui est super omnia benedictus in saecula Deus egere a te voluit; et tu manus retrahis? Certe tu porrigis manum, et petis a Deo: audi Scripturam, Non sit manus tua porrecta ad accipiendum, et ad dandum collecta. Erogari sibi vult Deus ex illo quod dedit. Quid enim das quod ille non dedit? quid enim habes quod non accepisti? Aut vero, non dico, Deo, sed cuilibet de tuo das aliquid? De illius das, qui iubet ut des. Praerogator esto, non invasor. Haec ergo faciens, et si bona humilitate dicis de illo oleo, Ne forte non sufficiat nobis, intras et clauditur. Audi Apostolum hoc dicentem: Mihi autem minimum est ut a vobis diiudicer. Quando enim potestis diiudicare conscientiam meam? quando examinare quo animo facio, quidquid facio? quantum possunt homines de alio iudicare? Plus homo utique ipse de se; sed Deus plus de homine, quam homo de se. Ergo si talis fueris, intrabis; in quinque illis virginibus eris: caeterae fatuae excludentur. Nam hoc habes in Evangelio, Claudetur ostium, et stabunt et clamabunt, Aperi nobis; et non aperietur: Quoniam confirmavit vectes portarum tuarum. Confirmavit, inquit, vectes portarum tuarum: secura sta, secura lauda, sine fine lauda. Fortiter clausae sunt portae tuae; non exit amicus, non intrat inimicus: Confirmavit vectes portarum tuarum.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein