monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 147, 16
Ipsa est pax quam non habent haeretici. Quid agit pax in huius adhuc regionis incertis, in ista peregrinatione mortalitatis nostrae; cum adhuc nemo est alteri conspicuus, nemo videt cor alterius? quid agit pax? De incertis non iudicat, incognita non confirmat; proclivior est ad bene credendum de homine, quam ad male suspicandum. Non se multum dolet errare, cum bene credit etiam de malo; perniciose autem, cum male sentit forte de bono. Nescio qualis sit quid perdo, si credo quia bonus est? Si incertum est, licet ut caveas, ne forte verum sit; non tamen damnes, tanquam verum sit. Hoc pax iubet. Quaere pacem, ait, et sequere eam. Haeresis quod monet? Damnat incognitos, damnat totum mundum: Periit totus mundus, nullus est Christianus, Africa remansit. Bene iudicasti. De quo tribunali dicis tu sententiam in orbem terrarum? in quo foro ante te mundus stetit? Nolo mihi credatur, sed nec tibi: Christo credatur, Spiritui Dei per Prophetas credatur, Legi Moysi credatur. Quid dixit Moyses de futuris his temporibus? Ad Abaraham dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes. An dubitas quid sit semen Abrahae? Puto quia cum Apostolus dixerit, non dubitabis: aut si et de Apostolo dubitabis, quare, Pax, pax; et non est pax? Quid dicit Apostolus? Abrahae dictae sunt promissiones, et semini eius. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Ecce ante millia annorum dictum est Abrahae, In semine tuo benedicentur omnes gentes: quod ante millia annorum dictum est, et ab uno creditum, modo iam videmus impletum. Hac legimus, hac intuemur, et tu resistis de transverso veniens? Quid dicturus? Noli credere. Cui? Spiritui Dei? Deo loquenti ad Abraham? Et cui credo? Tibi? Non hoc dico, inquies. Non hoc dicis? non dicis: Mihi potius crede, quam Spiritui Dei et Deo loquenti ad Abraham? Quid ergo mihi dicis? Ille tradidit, et ille tradidit. De Evangelio recitas hoc, de Apostolo, de Prophetis? Discute omnes Scripturas, lege mihi hoc ex eis quibus credo; tibi enim non credo. Unde lecturus es? Hoc mihi pater meus, ait, hoc mihi avus meus, hoc mihi frater meus, hoc mihi episcopus meus. Sed hoc Abrahae Deus: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Audit unus homo et credit, et fit in multis post multa tempora. Quando dictum est, creditur: quando impletum est, dubitatur? Hoc ergo dixit Moyses, dicant et Prophetae. Vide commercium emptionis nostrae. Christus pendet in ligno; vide quanto emit, et sic videbis quid emit. Empturus est aliquid; ipsum aliquid nondum scis. Vide, vide quanti, et videbis quid. Sanguinem fudit, sanguine suo emit, sanguine Agni immaculati emit, sanguine unici Filii Dei emit. Quid emptum est sanguine unici Filii Dei? Adhuc vide quanti. Propheta dixit longe antequam fieret: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Magnum pretium video, Christe; videam quid emisti: Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. In uno eodemque psalmo emptorem video, et pretium, et possessionem. Emptor Christus est, pretium sanguis, possessio orbis terrarum. Voces ipsas propheticas audiamus, contradicentes litigatoribus haereticis. Ecce possessio Domini mei. Ius lego in psalmo, Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium. Et vide iurgantem, vide ius defendentem: Quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium. Ipse qui emit Christus, non qui apostatavit Donatus. Adorabunt: recte, adorabunt omnes patriae gentium in conspectu eius. Quare recte? Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Illud Moyses, hoc Prophetae, et alia multa millia. Quis numerat testimonia de Ecclesia toto terrarum orbe diffusa? quis numerat? Non sunt tot haereses contra Ecclesiam, quot sunt testimonia Legis pro Ecclesia. Quae pagina non hoc sonat? quis versus non hoc loquitur? Omnia clamant pro unitate dominica, quia posuit fines Ierusalem pacem. Tu contra ista latras, haeretice! Unde merito dicitur in illa civitate, quod scriptum est in Apocalypsi, Canes foras. Tu contra ista latras. Unde iudicasti de orbe terrarum, ut dicere coeperam? quo tribunali? Praesumptione videlicet cordis tui. Altum tribunal, sed ruinosum. Dixit hoc Moyses, dixerunt hoc Prophetae; et nondum credunt, qui se christianos videri volunt!

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein