monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 147, 18
Habes iam sponsum Ecclesiae. Et non hinc tacuit Moyses, non hinc tacuerunt Prophetae, Christum resurrecturum a mortuis tertia die; passurum, resurrecturum. Descriptus est nobis sponsus, ut non erremus. Sed nescio qui existunt, et quia non erramus in sponso, et ipsi videntur ea quae et nos credere de sponso, ut a membris sponsi nos avocent, dicunt nobis: Ipse est quidem sponsus quem creditis, quem et nos credimus: sed sponsa non est ipsa Ecclesia quam tenetis. Et quae illa est? Pars Donati. Et hoc est quod tu dicis: hoc tu dicis, an sponsus? Tu dicis, an Deus per Moysen? Ecce per Moysen Ecclesiam teneo: dictum est a Moyse, In semine tuo benedicentur omnes gentes. Tu dicis, an Spiritus Dei per Prophetas? Ecce per Prophetas Ecclesiam teneo: dictum est per Prophetam, Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Ecce iam teneo testimonium Legis et testimonium Prophetarum; audiamus et eum qui surrexit a mortuis. Ostendit se sponsum, tenemus eum. Confirmavit demonstrando, exhibendo testimonia. Hoc enim Moyses, hoc Prophetae, quia oportebat pati Christum, et resurgere tertia die. Iam ergo quia tenemus ambo sponsum ex ipsis verbis, et puto quia iam incipis mecum credere et his verbis Moysi, et Prophetis; credamus et ei qui resurrexit a mortuis. Sequatur, et dicat. O Domine, video iam sponsum Christum; factum est: ne quis me avocet a membris sponsae tuae, et non sis mihi caput, si ego in membris eius non fuero; dic mihi et de Ecclesia aliquid; quia iam de sponso eius non dubito. Audi et de Ecclesia. Sequitur et dicit: Praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum. Nihil verius, praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum. Sed hoc ubi? Alii enim dicunt, Ecce hic; alii, Ecce illic. Et quid ipse? Nolite credere: exsurgent pseudochristi et pseudoprophetae, et dicent, Ecce hic, et ecce illic. Non enim de ipso capite dicunt, Ecce hic, et ecce illic; notum est enim quod Christus in coelis est: sed de Ecclesia ubi Christus est, qui ait, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Sed ait Dominus: Nolite credere: qui dicit, Ecce hic, et ecce illic, partes ostendit; ego totum emi. Dicat mihi hoc Evangelium: dic hoc ipse ex Evangelio, quia iam resurrexisti a mortuis, ut credant tibi qui credunt Moysi et Prophetis; dic mihi hoc tu. Audio: Oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. Quid est, haeretice? Certe cum recitarem Moysen, cum recitarem Prophetas, distulisti ad eum qui resurrecturus erat a mortuis: ecce resurrexit, ecce dixit; tam nullam habet dubitationem Ecclesia Christi et uxor Christi, quam nullam habet dubitationem corpus Christi, demonstratum oculis, contrectatum manibus discipulorum. Ecce qui resurrexit a mortuis utrumque ostendit: ostendit caput, ostendit membra; ostendit sponsum, ostendit sponsam. Aut utrumque mecum crede, aut illud in damnationem tuam credis. Quid enim quia resurrexit a mortuis, quia in eodem corpore resurrexit? Bene, quia cicatrices ostendit; quia ut crucifixus est, ut sepultus, ita redditus, ita demonstratus: optime credis; audi illum loquentem in quem credis. Praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum. Ubi? Per latas terras. Si vellem illud ego dicere, iam luctans adversus haereticos, iam pugnans, iam habens cum illis conflictum tantae quaestionis; non illud dicerem sic contra praesentes haereticos, quomodo illud dixit ille contra futuros. Quid vis amplius? Remissio peccatorum in Christi nomine praedicatur. Ubi? Per omnes gentes. Unde? Incipiens ab Ierusalem. Communica huic Ecclesiae. Quare litigamus? Coepit enim haec Ecclesia ab Ierusalem ista terrena, ut gaudeat inde Deo in illa Ierusalem coelesti. Ab hac enim incipit, ad illam terminat. In illa tota Ecclesia erit, ab ista exordium fidei sumpsit.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein