monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 147, 21
Fratres, quoniam pax ipsa de qua loquimur, nondum est in totis nobis, id est in unoquoque nostrum tota, adhuc forte spiritum vestrum delectat audire: sed si nihil resistit et rebellat ex corpore, finiemus Psalmum. Fatigatos vos nunquam sentio; tamen vereor, novit Deus, ne oneri sim vobis aut quibusdam fratribus: et video studia multorum exigentium de me hunc laborem et hunc sudorem, quem credo in Domino non futurum infructuosum. Gaudeo tantam esse voluptatem in veritate verbi Dei, ut studium vestrum bonum in bono et de bono, vincat studium insanorum qui sunt in amphitheatro. Numquid illi si tam diu starent, adhuc spectarent? Ergo, fratres, audiamus caetera, quia hoc vultis. Adsit Dominus, adsit et viribus et mentibus nostris. Qui posuit fines tuos pacem, ad illam Ierusalem dicit: et adipe frumenti satians te. Transit fames et sitis iustitiae, succedit saturitas. Qui ibi erit adeps frumenti, nisi panis ille qui descendit de coelo ad nos? In patria ipsa quomodo saturabit, qui in peregrinatiane sic pavit?

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein