monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 147, 22
Iam modo de ipsa peregrinatione nostra locuturus est, qua venitur ad illam Ierusalem ubi collaudabimus Dominum, laudabimus Dominum Deum nostrum, nos Ierusalem, nos Sion, quando confirmabuntur vectes portarum nostrarum. Etenim ille qui tunc satiabit adipe frumenti, quid facit in ista peregrinatione? Hoc quod sequitur: Qui emittit verbum suum terrae. Ecce in terra laboramus fessi, languidi, pigri, frigidi: quando levaremur ad adipem frumenti et satietatem, nisi mitteret verbum suum terrae, qua gravabamur; terrae, qua impediebamur a reditu? Misit verbum suum, non deseruit etiam in eremo, pluit manna de coelo. Qui emittit verbum suum terrae; et venit ad terras verbum eius. Quomodo? aut quod est verbum eius? Usque in velocitatem currit verbum eius. Non dixit, Velox est verbum eius: currit verbum eius usque in velocitatem. Intelligamus, fratres; non potuit eligere melius verbum. Calidus calore calescit, frigidus frigore frigescit, velox velocitate velox fit. Quid calidius ipso calore, quo calescit quidquid fit calidum? Quid frigidius ipso frigore, quo frigescit quidquid frigidum fit? Quid ergo velocius ipsa velocitate, qua velox fit quidquid velociter currit? Possunt dici multa velocia, et alia magis et alia minus; et tanto quaeque res velox est, quanto est particeps velocitatis. Illa res magis est particeps velocitatis; ergo magis velox: aut minus particeps velocitatis; ergo minus velox. Ipsa itaque velocitate quid velocius? Ergo quo usque currit? Usque in velocitatem. Quantum vis auge quod velox est verbum, et dic: Velocius est quam illud aut illud, quam aves, quam venti, quam Angeli. Numquid aliquid horum tantum, quanta ipsa velocitas, usque in ipsam velocitatem? Velocitas ipsa quid est, fratres? Ubique est, non est in parte. Hoc pertinet ad Verbum Dei, non esse in parte, ubique esse per seipsum Verbum, ex quo Dei Virtus et Dei Sapientia est, nondum assumpta carne. Si cogitemus Deum in forma Dei, Verbum aequale Patri; ipsa est Sapientia Dei, de qua dictum est: Attingit in fine usque ad finem fortiter. Quanta velocitas! Attingit a fine usque ad finem fortiter. Sed forte immobilitate attingit. Si immobilitate, tanquam moles aliqua saxea impleat locum aliquem; dicitur quod attingit eiusdem loci a fine usque ad finem, non tamen motu. Quid ergo dicimus? non habet motum Verbum illud, et Sapientia illa stolida est? Et ubi est quod dicitur de Sapientiae Spiritu? Cum multa dicerentur: Acutus, inquit, mobilis, certus, incoinquinatus. Sic utique sapientia Dei mobilis. Si ergo mobilis; quando hoc tangit, illud non tangit? aut hoc tangit, illud deserit? Et ubi est velocitas? Hoc facit velocitas, ut et ubique semper sit, et nusquam inclusa teneatur. Sed cogitare ista non possumus; pigri sumus. Quis ista cogitet? Et revera, fratres, quoniam dixi quomodo potui (si tamen potui, si intellexi), et quomodo potuistis intellexistis. Sed quid dicit Apostolus? Ei autem qui potens est facere supra quam petimus, aut intelligimus. Quid hic ostendit? Quia quotiescumque intellexerimus, non intelleximus sicuti est. Quare hoc? Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam. Ergo in terra frigidi sumus. Velocitas enim fervens est; et omnia ferventia velociora, omnia frigida tardiora. Nos tardi, ergo frigidi. Illa autem Sapientia currit usque in velocitatem. Ergo ferventissima est; nec est qui se abscondat a calore eius.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein