monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 147, 23
Nos ergo, qui frigidi corporis tarditate, vinculo terrenae vitae huius corruptibilis onerati, nullamne spem habemus ad capiendum Verbum, quod usque in velocitatem currit? An vero ille quamvis ex corpore in infima depressos deseruit? Nonne ipse praedestinavit nos, antequam in isto mortali et pigro corpore nasceremur? Qui ergo praedestinavit nos, dedit terrae nivem, ipsos nos. Iam enim veniamus ad illos Psalmi versus subobscuros; incipiant illa involucra evolvi: quoniam vos verbum Dei, quanto magis per nos dicitur, tanto avidiores invenit. Ecce nos pigri in hac terra quasi congelavimus hic. Et quomodo contingit nivibus; sursum enim gelant, et in ima decidunt: sic frigescente charitate decidit humana natura in has terras, et pigro corpore involuta velut nix facta est. Sed in ista nive sunt praedestinati filii Dei. Dat enim ille nivem velut lanam. Quid est, velut lanam? Id est, de nive quam dedit, de istis pigris adhuc spiritu et frigidis quos praedestinavit, facturus est aliquid. Lana enim materies vestis est: lana cum videtur, veluti praeparatio est aliqua ad vestem. Ergo quia praedestinavit hos qui ad tempus frigidi repunt in terra, et nondum fervent spiritu charitatis (de praedestinatione enim adhuc loquitur), veluti lanam dedit hos Deus; facturus est inde vestem. Merito in monte vestis Christi fulsit, sicut nix. Fulgebat vestis Christi, sicut nix, tanquam de illa lana iam facta erat tunica; de qua lana, id est de nive quam dedit sicut lanam, adhuc praedestinati, pigri erant: sed exspecta, vide quid sequatur; quia sicut lanam dedit eos, fit inde tunica. Quomodo enim dicitur Ecclesia corpus Christi, dicitur et vestimentum Christi ipsa Ecclesia: inde est illud quod ait Apostolus, Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam. Ergo exhibeat sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam; faciat sibi vestem de illa lana quam praedestinavit in nive. Adhuc in hominibus incredulis, et frigidis, et pigris, faciat vestem de hac lana. Ut abluatur a maculis, mundetur fide; ut rugam non habeat, tendatur in cruce. Qui dat nivem sicut lanam.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein