monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 147, 28
Non fecit sic universae genti. Nemo vos fallat: non nuntiatum est alicui genti hoc iudicium Dei, quomodo patiantur et iusti et iniusti: quo modo pro merito omnes; quomodo in gratia Dei, non in suis meritis liberentur ipsi iusti. Non annuntiatum est hoc universae genti; sed soli Iacob, soli Israel. Quid ergo nos facimus, si non annuntiavit universae genti, sed tantum Iacob, tantum Israel? Ubi erimus nos? In Iacob et in Israel. Iudicia sua non manifestavit eis. Quibus? Omnibus gentibus. Et quomodo vocatae sunt nives, soluto crystallo? quomodo vocatae sunt gentes, iustificato Paulo? Quomodo, nisi ut essent in Iacob? Praecisus est oleaster, ut insereretur in olivam. Iam ad olivam pertinent; iam non debent dici gentes, sed una gens in Christo, gens Iacob, gens Israel. Quare gens Iacob et gens Israel? Quia Iacob de Isaac, Isaac de Abraham. Abrahae autem quid dictum est? In semine tuo benedicentur omnes gentes. Hoc idem dictum est ad Isaac, hoc et ad Iacob. Pertinemus ergo ad Iacob; quia pertinemus ad Isaac, pertinemus ad Abraham. Semen enim Abrahae, non me vel quolibet homine, sed Apostolo sancto interpretante, Christus est: et ipse ait, Non dicit, Et seminibus tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Si unum semen, unus Iacob, unus Israel, et omnes gentes unus in Christo. Ergo ad omnes pertinet gentes, quod revelavit ipsi Iacob et ipsi Israel; et illi soli in aliis gentibus deputandi sunt, qui nolentes credere in Christum, nolunt recedere ab oleastro et inseri olivae. Remanebunt in silvosis rami steriles et amari. Gaudeat Iacob. Quid est Iacob? Supplantator; quia supplantavit fratrem Iacob. Caecitas enim ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret. De Iacob factus est Israel. Quid est Israel? Iam omnes audiamus, omnes Israel, sive qui hic estis in membris Christi, sive qui foris et non foris, et per omnes gentes ubique foris, ubique intus; audiat ipse Israel, qui ex Iacob factus est Israel. Quid est Israel? Videns Deum. Ubi videbit Deum? In pace. In qua pace? Pace Ierusalem; quia, Posuit, inquit, fines tuos pacem. Ibi laudabimus, omnes unus in uno ad unum erimus; quia deinceps multi dispersi non erimus.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein