monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 138, 1
Psalmum nobis brevem paraveramus, quem mandaveramus cantari a Lectore; sed ad horam, quantum videtur, perturbatus, alterum pro altero legit. Maluimus nos in errore Lectoris sequi voluntatem Dei, quam nostram in nostro proposito. Si ergo vos in eius prolixitate aliquandiu tenuerimus, nobis non imputetis; sed credatis Deum nos non infructuose laborare voluisse. Neque enim frustra in primo peccato nostro poenam accepimus, ut in sudore vultus nostri panem manducemus. Tantum si panis est, attendite. Panis autem est, si Christus est: Ego sum, inquit, panis vivus qui de coelo descendi. Quem manifestatum habemus in Evangelio, ipsum quaeramus et in Prophetis. Hunc ibi non vident super quorum cor adhuc velamen positum est, unde audivit Charitas vestra hesterno die. Nobis autem quia sacrificium vespertinum crucis Domini conscidit velum, ut pateant iam templi secreta; quamdiu nobis Christus praedicatur, etsi cum labore et sudore, manducandus est panis.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein