monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 138, 2
Loquitur autem Dominus noster Iesus Christus in Prophetis aliquando ex persona capitis nostri, qui est ipse Christus salvator, sedens ad dexteram Patris; qui etiam propter nos natus de virgine, et sub Pontio Pilato, qualia nostis, passus est; fuso innocente sanguine, quod est pretium nostrum, redemit nocentes a captivitate, in qua detinebamur a diabolo, donans nobis delicta, et ipso pretio nostro sanguine suo delens chirographum quo debitores tenebamur. Ipse est rector et sponsus et redemptor Ecclesiae, caput nostrum. Et utique si caput est, habet corpus. Corpus autem eius sancta Ecclesia, quae etiam coniux eius; cui dicit Apostolus, Vos autem estis corpus Christi et membra. Totus itaque Christus caput et corpus, tanquam integer vir: quia et femina de viro facta est, et ad virum pertinet; et dictum est de primo coniugio, Erunt duo in carne una. Hoc autem ad mysterium interpretatur Apostolus non frustra esse dictum de illis duobus hominibus, nisi quia in eis iam figurabatur Christus et Ecclesia. Nam hoc sic exponit Apostolus: Erunt duo in carne, inquit, una: sacramentum hoc magnum est; ego autem dico, in Christo et Ecclesia. Dicit etiam ipsum Adam formam futuri: Qui est, inquit, forma futuri. Si ergo Adam forma futuri; quomodo de latere dormientis Eva facta est, sic ex latere Domini dormientis, id est, in passione morientis, et in cruce percusso de lancea, manaverunt Sacramenta, quibus formaretur Ecclesia. Nam de futura eadem passione sua sic dicit in alio psalmo: Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me. Ergo dormitio intelligitur passio. Eva de latere dormientis, Ecclesia de latere patientis. Loquitur ergo Dominus noster Iesus Christus in Prophetis aliquando ex voce sua, aliquando ex voce nostra, quia unum se facit nobiscum; sicut dictum est, Erunt duo in carne una. Unde dicit et ipse Dominus in Evangelio, cum de coniugio loqueretur: Igitur iam non sunt duo, sed una caro. Una caro, quia de nostra mortalitate carnem suscepit: non autem una divinitas; quia ille Creator, nos creatura. Quidquid igitur Dominus loquitur ex persona susceptae carnis, et ad illud caput pertinet quod iam ascendit in coelum, et ad ista membra quae adhuc in terrena peregrinatione laborant: pro quibus laborantibus membris, cum ea Saulus insequeretur, clamavit de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris? Audiamus ergo loquentem Dominum Iesum Christum in prophetia. Cantati enim sunt ipsi Psalmi longe antequam Dominus de Maria nasceretur, non antequam Dominus esset: semper enim Creator omnium; aliquando autem et natus ex creatura. Divinitatem illam credamus, et quantum possumus, intelligamus aequalem Patri. Sed illa divinitas Patri aequalis, facta est particeps nostrae mortalitatis, non de suo, sed de nostro; ut et nos efficeremur participes divinitatis eius, non de nostro, sed de ipsius.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein