monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 138, 3
Domine, probasti me, et cognovisti me. Dicat hoc ipse Dominus Iesus Christus, dicat et ipse, Domine, Patri. Non enim Dominus eius Pater eius, nisi quia dignatus est nasci secundum carnem. Pater est Dei, Dominus hominis. Vis nosse cui Pater est? Aequali sibi Filio. Apostolus dicit: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Huic formae Pater est Deus, aequali sibi formae, unigenito Filio nato de substantia sua. Propter nos autem, ut reficeremur, et efficeremur participes divinitatis eius, reparati ad vitam aeternam, quia ipse, ut dixi, factus est particeps mortalitatis nostrae; quid de illo ait Apostolus ibi, ubi dixerat, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo? Sed semetipsum, inquit, exinanivit, formam servi accipiens; in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo. Erat autem in forma Dei aequalis Patri; et accepit formam servi, qua minor esset Patre. Unde utrumque dicit in Evangelio, et, Ego et Pater unum sumus; et, Quoniam Pater maior me est. Ego et Pater unum sumus, secundum formam Dei; Pater maior me est, secundum formam servi. Ergo quia et Pater et Dominus est, Pater formae Dei, Dominus formae servi; dicat ergo ipse, nec miremur, nec scandalizemur, quia Filius Dei unicus dicit: Domine, probasti me, et cognovisti me. Probasti, et cognovisti: non quia non noverat, sed quia notum aliis fecerat. Probasti me, inquit, et cognovisti me.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein