monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 138, 5
Intellexisti cogitationes meas de longinquo: semitam meam et limitem meum investigasti, et omnes vias meas praevidisti. Quid est, de longinquo? Cum adhuc in peregrinatione sum, antequam ad illam patriam veniam, tu cognovisti cogitationem meam. Attende illum filium minorem; quia ipse etiam factus est corpus Christi, Ecclesia de Gentibus veniens. Ierat quippe in longinquum filius minor. Duos enim filios habebat quidam paterfamilias: maior non longe ierat, sed in agro operabatur, et significat sanctos in Lege facientes opera et praecepta Legis. Genus autem humanum quod deflexerat in idolorum culturam, in longinquo fuerat peregrinatum. Quid tam longe ab eo qui fecit te, quam figmentum quod tibi ipse fecisti? Profectus est ergo filius minor in regionem longinquam, portans secum substantiam suam, et sicut novimus in Evangelio, dissipavit eam vivens prodige cum meretricibus; et famem passus applicuit se cuidam principi regionis illius; et ille eum porcis pascendis praeposuit, de quorum siliquis cupiebat saturari, nec poterat. Post laborem, et trituram, et tribulationem, et egestatem, venit illi in mentem pater, et voluit redire; et sic ait: Surgam, et ibo ad patrem meum. Surgam, dixit; sederat enim. Eius ergo vocem hic agnosce dicentis, Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Sedi in egestate, surrexi in desiderio panis tui. Intellexisti cogitationes meas de longinquo. Longe enim eram profectus; sed ubi non est quem deserueram? Intellexisti cogitationes meas de longinquo. Propterea sic dicit Dominus in Evangelio, quia occurrit illi pater venienti. Vere, quia intellexerat cogitationes eius de longinquo. Semitam meam et limitem meum investigasti. Semitam, inquit, meam: quam, nisi malam, quam ille ambulaverat, ut patrem desereret, quasi occultus esse posset ab oculis vindicantis; aut vero in illa egestate contereretur, aut porcos pascere poneretur, nisi pater vellet flagellare longinquum, ut reciperet propinquum? Ergo tanquam deprehensus fugitivus, sequente se vindicta legitima Dei, vindicantis in affectiones nostras, quacumque ierimus et quocumque progressi fuerimus; tanquam ergo deprehensus fugitivus loquitur: Semitam meam, et limitem meum investigasti. Quid est, semitam meam? Qua profectus sum. Quid est, limitem meum? Quo usque perveni. Semitam meam et limitem meum investigasti. Limes meus ille longinquus non fuit longe ab oculis tuis: multum ieram, et tu ibi eras. Semitam meam et limitem meum investigasti.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein