monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 138, 6
Et omnes vias meas praevidisti. Non dixit, vidisti; sed, praevidisti. Antequam eas irem, antequam eas ambularem, praevidisti eas; et permisisti me in labore ire vias meas, ut si nollem laborare, redirem in vias tuas. Quoniam non est dolus in lingua mea. Quare hoc dixit? Quia ecce fateor tibi; ambulavi semitam meam, factus sum longinquus a te; discessi a te, cum quo mihi bene erat, et bono meo male mihi fuit sine te. Nam si mihi bene esset sine te, nollem forsitan redire ad te. Ergo iste confitens peccata sua, dicens corpus Christi iustificatum, non in se, sed in illius gratia, dixit, Non est dolus in lingua mea.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein