monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 138, 7
Ecce tu, Domine, cognovisti omnia novissima et antiqua. Cognovisti novissima mea, quando porcos pavi; cognovisti antiqua mea, quando a te partem substantiae meae expetivi. Antiqua mihi fuerunt exordia malorum novissimorum. Antiquum peccatum, quando lapsi sumus; novissima poena, quando in istam mortalitatem laboriosam periculosamque pervenimus. Atque utinam nobis ista sit novissima! Erit ista novissima, si iam redire voluerimus. Est enim alia quibusdam impiis novissima, quibus dicetur: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius. Nos autem, fratres huc usque deseruimus Deum: usque ad huius vitae mortalitatem sufficiat labor noster. Recordemur panem Patris nostri, recolamus beatitudinem domus patris nostri; non nos delectent siliquae porcorum, doctrinae daemoniorum. Ecce tu, Domine, cognovisti omnia novissima et antiqua: novissima, quo perveni; antiqua, ubi te offendi. Tu finxisti me, et posuisti super me manum tuam. Finxisti me: ubi? In ista mortalitate; iam ad labores, ad quos omnes nati sumus. Non enim quisquam nascitur, nisi quem Deus finxerit in utero matris suae; aut ulla creatura est cuius non est ille plasmator. Sed finxisti me in isto labore: et posuisti super me manum tuam; vindicem manum, gravantem superbum. Ita enim salubriter deiecit elatum, ut erigat humilem. Tu finxisti me, et posuisti super me manum tuam.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein