monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 138, 9
Puto quod agnoscamus et in hoc psalmo voces huiusmodi etiam Gentium recordantium infidelitatem suam. Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur. Tu finxisti me, et posuisti super me manum tuam. Mirificata est scientia tua ex me: invaluit; non potero ad illam. Veluti posuisti super me manum tuam: mirus mihi factus es; non te comprehendo cum quo eram. Quam facilis mihi erat vultus patris, quando dixi, Da mihi substantiam meam, quae me contingit. Ecce profecto in regionem longinquam et fame contrito, multum mihi est, et labor est ante me; non possum percipere quod dimisi. Mirificata est enim, inquit, scientia tua ex me. Ex peccato meo factum est ut mirificata mihi esset, et incomprehensibilis mihi existeret. Nam erat mihi facilitas contemplandi te, quando non superbia reliqueram te. Mirificata est scientia tua ex me: invaluit; non potero ad illam: sed subaudis, ex me. Non potero ad illum ex me. Cum ergo potero, non potero nisi ex te.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein