monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 138, 10
Ecce invenis in longinquo fugitivum non latere oculos eius a quo fugit. Et quo iturus est iam, cuius limes est investigatus? Videte quid dicit: Quo ibo a Spiritu tuo? Spiritus enim Domini replevit orbem terrarum quis potest fugere in mundo ab illo Spiritu, quo plenus est mundus? Quo ibo a Spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? Locum quaerit quo fugiat ab ira Dei. Quis est locus recepturus fugitivum Dei? Homines qui susciptum fugitivos, quaerunt ab eis, a quo fugerint; et quem servum invenerint alicuius domini minus potentis, tanquam sine ullo timore suscipiunt, dicentes in corde suo: Non habet iste talem dominum a quo possit investigari. Cum autem audierint dominum potentem, aut non suscipiunt, aut cum magno timore suscipiunt: quia et homo potens falli potest. Ubi non est Deus? quis fallit Deum? quem non videt Deus? a quo fugitivum suum non repetit Deus? Quo ergo ibit fugitivus iste a facie Dei? Vertit se hac atque illac, quasi quaerens locum fugae suae.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein