monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 138, 13
Quis autem nos perducat, attendite: ille ipse cuius faciem irati volumus fugere. Quid enim sequitur? Si descendero in infernum, ades. Si recipiam pennas meas in directum. Recipiam, inquit: ergo amiserat. Si recipiam pennas meas in directum, et habitabo in novissima maris. Etenim illuc manus tua deducet me, et adducet me dextera tua. Hoc meditemur, fratres charissimi; haec sit spes nostra, haec sit consolatio nostra. Recipiamus pennas per charitatem, quas amisimus per cupiditatem. Cupiditas enim viscum facta est pennarum nostrarum; elisit nos de libertate aeris nostri, id est aurarum illarum liberarum Spiritus Dei. Inde elisi perdidimus pennas, et fuimus quodammodo captivati in aucupis potestate: inde nos sanguine suo redemit, quem fugimus ut caperemur. Nutrit nobis pennas de praeceptis suis; erigimus eas iam sine visco. Non amemus mare, sed volemus in extrema maris. Nemo trepidet; sed nemo de pennis suis praesumat: quia et pennatos nisi ipse erigat, nisi ipse deducat, praecipitabimur in profunda maris, lassati et fatigati, quasi praesumentes de viribus nostris. Opus ergo est ut habeamus pennas, et opus est ut ipse deducat; adiutor enim noster est. Habemus liberum arbitrium; sed illo ipso libero arbitrio quantum possumus, nisi nos adiuvet ille qui iubet? Etenim illuc manus tua deducet me, et adducet me dextera tua.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein