monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 138, 15
Quoniam tenebrae non obtenebrabuntur a te. Tu ergo noli tenebrare tenebras tuas; et Deus illas non tenebrat, sed magis illuminat: quia illi dictum est in alio psalmo, Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas. Qui autem tenebrant tenebras suas, quas Deus non tenebrat? Homines mali, homines perversi: cum peccant, utique tenebrae sunt; dum non confitentur peccata quae fecerunt, sed insuper defendunt, tenebrant tenebras suas. Ergo iam si peccasti, in tenebris es: sed confitendo tenebras tuas, mereberis illuminari tenebras tuas; defendendo autem tenebras tuas, tenebraris tenebras tuas. Et quando evades a duplicibus tenebris, qui in simplicibus laborabas? Unde autem Dominus non tenebrat tenebras nostras? Quia non nos sinit impunita habere peccata: flagellat nos in istis laboribus, et erudit nos. Tota ista miseria generis humani in qua gemit mundus, noveritis, fratres, quia dolor medicinalis est, non sententia poenalis. Videtis quia dolor ubique, ubique metus, ubique necessitas, ubique labores. Crescit avaritia, sed in malis. Si ad hoc Deus hic talibus flagellis eruit nos, ut non tenebrentur tenebrae nostrae; agnoscamus nos sub poena flagelli esse, et benedicamus Deum miscentem amaritudines dulcedini vitae temporalis, ne temporalium deliciarum delectatione caecati; non desideremus delicias aeternas, nec velimus finiri mare et habitare in novissima maris. Saeviant ergo fluctus maris; quanto plus saeviunt fluctus maris, tanto se illa cum pennis columba suspendit. Non ergo tenebrat Deus tenebras nostras; quia miscet flagella peccatis nostris, et amaritudines pravis dulcedinibus nostris. Non nos tenebremus tenebras nostras defendendo peccata nostra; et nox illuminatio in deliciis nostris. Quoniam tenebrae non obtenebrabuntur a te.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein