monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 138, 17
Ecce habes lumen ipsius in Iob: abundabat omnibus rebus. Lux noctis in illius divitiis prima describitur: quantis rebus et quanta copia redundabat, lux erat noctis eius. Putavit inimicus propterea illum talem virum colere Deum, quia illa omnia donaverat ei; et petivit ut auferrentur ab eo: factae sunt tenebrae noctis illius quae primo habebat lucem. Noverat tamen ille, sive lux ibi esset, sive tenebrae illam noctem esse, in qua peregrinaretur a Deo suo; et habebat interiorem lucem ipsum Deum suum, per quam lucem interiorem indifferenter haberet sive tenebras noctis illius, sive lucem. Propterea, quia in luce noctis illius, id est in rerum abundantia, colebat Deum, ablatis illi omnibus rebus, posteaquam factae sunt tenebrae illius, quid dixit ille? Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. In nocte sum quadam vitae huius: Dominus meus, inquit, habitat cor meum; illuminavit mihi solatiis quibusdam noctem istam, quando dedit copias rerum temporalium: subtraxit ipsam lucem temporalem, et quasi tenebrata est nox. Sed quia sicut tenebrae eius, sic et lumen eius: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomem Domini benedictum. Non sum tristis in nocte hac, quia sicut tenebrae eius, sic et lumen eius. Utrumque transit, ut qui gaudent tanquam non gaudentes sint, et qui flent tanquam non flentes sint; quia sicut tenebrae eius, sic et lumen eius.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein