monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 138, 21
Quid de illis qui minus firmi sunt? Loquitur enim, ut iam commendavi, Christus. Sed multa dicta sunt ex persona corporis; audi et ex persona capitis: et non quasi distinguit, ut inducat ipsas personas, modo caput, modo corpus. Si enim distinguit, quasi dividit; non erunt duo in carne una. Si autem duo sunt in carne una; noli mirari si duo sunt in voce una. Quando Dominus noster Iesus Christus passus est, discipuli nondum habebant illud ossum interius; nondum illis erat firmatum robur patientiae: et latebant se, nesciebant vires suas; et ausus est Petrus promittere societatem mortis cum Domini passione, et non se noverat aegrotus; medicus autem noverat aegrotum. Quid autem factum est? Tecum, inquit, usque ad mortem. Amen dico tibi; priusquam gallus cantet, ter me negabis. Responsio medici verior inventa est, quam aegroti praesumptio. De his ergo dicit, Non est absconditum os meum a te, quod fecisti in abscondito: in quibus est ipsum os firmatum intrinsecus, et maxime robur passionis in ipso Domino nostro et Salvatore Iesu Christo, qui cum voluit, sedit; cum voluit, surrexit; cum voluit, dormivit; cum voluit, evigilavit; quia, Potestatem, inquit, habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Quid de illis in quibus non erat fortitudo illa formata atque firmata? quid de illis dicit? Vide quid dicat Patri Deo: Imperfectum meum viderunt oculi tui. Imperfectum meum, Petrum meum pollicentem et negantem, praesumentem et deficientem: viderunt tamen eum oculi tui. Nam quod eum et ipse Dominus respexit, sicut scriptum est in Evangelio, iam post tertiam negationem commonitus quid ei praedixerit Dominus, exiit foras, et flevit amare fletus ille de respectione Dei fuit; quia, Imperfectum meum, inquit, viderunt oculi tui. Nam ille imperfectus titubans in Domini passione, procul dubio periret: sed viderunt eum oculi tui; non solum ipsum, sed et omnes qui imperfecti fuerunt, donec Christi resurrectione firmarentur. Apparuit enim oculis eorum non perisse in Domino quod mortuum erat; et factum est os illud in abscondito eorum, ut nec ipsi iam timerent mori. Imperfectum meum viderunt oculi tui; et in libro tuo omnes scribentur: non solum perfecti, sed etiam imperfecti. Non timeant imperfecti, tantum proficiant. Nec quia dixi, Non timeant, ament imperfectionem, et ibi remaneant ubi inventi sunt. Tantum proficiant, quantum in ipsis est. Quotidie addant, quotidie accedant: tamen a corpore Domini non recedant; ut in uno corpore, et in his membris compaginati possint mereri de se dictam esse vocem istam, Imperfectum meum viderunt oculi tui; et in libro tuo omnes scribentur.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein