monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 138, 26
Et deinde dicit quid interea per totum hoc tempus, dum iam resurrexit et adhuc cum Patre est, patiatur hic per commixtionem peccatorum in corpore suo, quod est Ecclesia, et per separationem haereticorum. Sequitur enim et dicit: Si occideris, Deus, peccatores; Viri sanguinum, declinate a me, quoniam dices in cogitatione, Accipient in vanitate civitates suas. Videtur sic connecti ordo verborum: Si occideris, Deus, peccatores, accipient in vanitate civitates suas. Si enim occisos vult intelligi, cum per superbiam qua intumescunt, amittunt gratiam qua vivunt. Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu. Sic occiduntur peccatores, quia obscurati intelligentia alienantur a vita Dei. Amittunt enim confessionem propter elationem: atque ita in eis occisis fit quod scriptum est, A mortuo, tanquam qui non sit, perit confessio. Et sic accipiunt in vanitate civitates suas, id est, populos suos vanos, eorum vanitatem sectantes; cum inflati iustitiae nomine persuadent ut disrupto unitatis vinculo, eos tanquam iustiores caeci et imperiti sequantur. Et quia plerumque hinc inveniunt occasionem separandi se ab unitate Christi, dum malos accusant, cum quibus se communionem nolle habere confingunt; et quia fieri potest, ut non tantum infament innocentes, quos tanquam malos se fugere simulant, sed etiam vera de quibusdam malis sui similibus dicant, inter quos triticum Christi servato unitatis vinculo gemit: propterea interposuit, Viri sanguinum, declinate a me, quoniam dices in cogitatione, accipient in vanitate civitates suas; id est, ideo seducent in separationem propriam populos suos, vanitate propria corrumpendos, quia tu in cogitatione dices, Viri sanguinum, declinate a me: ut scilicet merito superbiae peccatores in spiritu occisi, propterea civitates suas, hoc est populos suos, in vanum accipiant, hoc est, in erroris vanitatem separando traducant, et quasi offensi commixtione palearum, disrupta unitate triticum deserant; quia ipsum triticum, id est bonos fideles, monet ut ante ventilationem, quae novissima futura est, non aperte se a malis segreget, ne adhuc eis commixtos deserat bonos; sed per bonam conversationem et dissimulitudinem vitae quodammodo tacite illis dicat, Viri sanguinum, declinate a me. Hoc enim eis voce Dei dicit, quae vox in cogitatione est, sicut eam Deus dicit in cogitatione sancti populi sui. Viri autem sanguinum qui sunt, nisi qui oderunt fratres; sicut Ioannes dicit: Qui odit fratrem suum, homicida est? Hoc ergo non intelligentes occisi peccatores, quomodo dicat Deus malis in cogitatione bonorum, Viri sanguinum, declinate a me, accusant in eis communionem malorum; et se per has calumnias separando, accipiunt in vanitate civitates suas. Haec vox quae modo in cogitatione bonorum dicitur malis, aperta erit in illa die, quando eis dicitur a capite ipso nostro: Nunquam novi vos; discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein