monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 138, 30
Et vide, inquit, si via iniquitatis sit in me, et deduc me in via aeterna. Scrutare, inquit, semitas meas, id est consilia et cogitationes meas: et vide si via iniquitatis sit in me, sive faciendo, sive consentiendo; et deduc me in via aeterna. Quid aliud dicit, quam, deduc me in Christo? Quis est enim via aeterna, nisi qui est vita aeterna? Aeternus enim est qui dixit: Ego sum via, veritas et vita. Si ergo aliquid inveneris in via mea quod displiceat oculis tuis, quoniam via mea mortalis est; tu deduc me in via aeterna, ubi nulla est iniquitas: quia etsi quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Iesum Christum iustum. Ipse est exoratio pro peccatis nostris; ipse est via aeterna sine peccato; ipse est vita aeterna sine supplicio.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein