monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 138, 31
Magna sacramenta, fratres. Quomodo nobiscum loquitur Spiritus Dei? quomodo nobis facit in hac nocte delicias? Quid est hoc, rogamus vos, fratres? unde dulciora, quo obscuriora? Conficit nobis potionem ad amorem suum, quibusdam modis miris. Mirificat ipsa dicta sua, ut cum ea diceremus quae iam noveratis, tamen quia ex illis locis eruebantur quae obscura videbantur, tanquam nova fieret ipsa cognitio. Numquid non noveratis, fratres, quia in Ecclesia Dei tolerandi sunt mali, et schismata non sunt facienda? Numquid non iam sciebatis quia intra illa retia quae capiunt bonos et malos pisces, perdurandum est usque ad littus, nec retia rumpenda sunt; quia in littore separabuntur boni ad vasa, et mali proiicientur? Iam ista noveratis; versus autem istos psalmi huius non intelligebatis: expositum est quod non intelligebatis, et innovatum est quod noveratis.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein