monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 143, 2
Nostis multis sacramentis visibilibus et corporalibus oneratum esse populum primum; circumcisione, negotioso illo quodam sacerdotio, et templo figuris pleno, multiplicibus holocaustorum sacrificiorumque generibus. Haec David noster tanquam arma prementia, non adiuvantia, posuit. Si enim data esset lex quae posset vivificare, vere ex Lege esset iustitia. Utquid ergo Lex? Sequitur: Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. Denique iste David, scilicet Christus caput et corpus, tempore revelationis Novi Testamenti, tempore insinuandae et commendandae gratiae Dei, quid fecit? Arma posuit, quinque lapides tulit: arma, ut diximus, onerantia posuit; ergo sacramenta Legis, sacramenta illa Legis, quae non sunt imposita Gentibus, posuit, quae non observamus. Meministis enim quanta in Veteri Lege legamus, et non observemus; sed tamen ad aliquam significationem praemissa et proposita intelligamus: non ut abiiciamus Legem Dei, sed ut sacramenta promittentia, impleta promissione non celebremus. Quod enim promittebant, venit. Gratia enim Novi Testamenti in Lege velabatur; in Evangelio revelatur. Velum removimus, quod velabatur agnovimus: agnovimus autem in gratia Domini nostri Iesu Christi, capitis et Salvatoris nostri, qui pro nobis crucifixus est; quo crucifixo etiam velum templi conscissum est. Denique arma ille posuit, tanquam onera sacramentorum Veteris Legis; et ipsam Legem accepit. Quinque enim lapides quinque libros Moysi significant. Tulit ergo illos quinque lapides de flumine. Nostis quid sit fluvius. Labitur enim mortale saeculum, et praeterfluit quidquid venit in mundum. Erant ergo in flumine, tanquam in populo illo primo, lapides; illic erant inutiles, vacabant, nihil proderant, transibant super fluvios. Quid fecit David, ut Lex ipsa utilis esset? Accepit gratiam. Lex enim sine gratia impleri non potest: Plenitudo enim Legis charitas. Et unde ista charitas? Vide si non ex gratia. Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Quia ergo gratia fecit impleri Legem, significatur autem gratia lacte; hoc enim est in carne gratuitum, ubi mater non quaerit accipere, sed satagit dare; hoc mater gratis dat, et contristatur si desit qui accipiat: quomodo ergo ostendit David Legem sine gratia operari non posse, nisi cum illos lapides quinque, quibus significabatur Lex in libris quinque, coniungere volens gratiae, posuit in vase pastorali, quo lac mulgere consueverat? His armatus, gratia utique armatus, et ideo praesumens non de se, sed de Domino suo, processit adversus Goliam superbum, se iactantem, de se praesumentem. Tulit unum lapidem, iecit, inimicum in fronte percussit; cecidit ex eo loco corporis, ubi signum Christi non habuit. Hoc quoque licet attendas: quinque lapides posuit, unum misit. Libri quinque lecti sunt, sed unitas vicit. Plenitudo enim Legis, ut paulo ante commemoravimus, charitas: et Apostolus ait, Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Deinde illo percusso atque deiecto, gladium eius abstulit, et inde caput illi abscidit. Et hoc fecit noster David, deiecit diabolum de suis: quando autem credunt magni eius, quos ille in manu habebat, et de quibus caeteras animas trucidabat, convertunt linguas suas contra diabolum; et sic Goliae de gladio suo caput inciditur. Mysterium tituli pro temporis brevitate tractavimus; videamus quid habeat ipse Psalmus.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein