monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 143, 4
Iam praeliorum et bellorum genera commemorare fortasse longum est, et gerere facilius quam explicare. Habemus unum bellum quod commemorat Apostolus: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est, adversus homines a quibus videmini pati molestias; non adversus ipsos pugnatis: sed adversus principes et potestates et rectores mundi. Et ne intelligeres mundi, coeli et terrae, ostendit quid diceret: Tenebrarum, inquit, harum. Mundi scilicet, non qui per ipsum factus est; quia, Et mundus per eum factus est: sed mundi qui eum non cognovit; quia, Et mundus eum non cognovit. Hae tenebrae non sunt natura, sed voluntate. Anima enim per semetipsam non lucet: quia humiliter et veraciter cantat, Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas et, Apud te, inquit, fons vitae; in lumine tuo videbimus lumen; non in lumine nostro, sed in lumine tuo. Nam et oculi nostri lumina vocantur; et tamen lux extrinsecus si desit, etiam sani et patentes, in tenebris remanebunt. Ergo bellum gerimus adversus rectores tenebrarum harum, rectores scilicet infidelium, diabolum et angelos eius, rectores gladii eius de quo pugnat diabolus adversus fideles. Sed quomodo Goliae prostrato tollitur gladius, ut ipsi Goliae caput de gladio suo amputetur; ita cum credunt ipsi infideles, dicitur eis: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino. Pugnastis de manu Goliae, iam in manu Christi tollite caput Goliae.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein