monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 143, 9
Misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et erutor meus. Multum laborat praeliator hic, tenens concupiscentem adversus spiritum carnem. Tene quod tenes. Tunc erit plene quod vis, cum absorpta fuerit mors in victoriam; quando resuscitatum mortale hoc corpus transfertur in habitudinem angelicam, et in coelestem subvolat qualitatem. 'Mortui,' inquit, 'in Christo, resurgent primi: deinde et nos viventes qui reliqui sumus, in adventu Domini simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera; et sic semper cum Domino erimus'. Ibi absorbebitur mors in victoriam: ibi dicetur, Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Non enim relinquetur, nec in animo, nec in corpore, quod rebellet adversus amorem Dei. Plena victoria plena pax. De hac nobis praeliantibus dicitur: Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos. In praelio estis, in contentione confligitis; et tamen quamdam requiem desideratis. Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? Quis est qui non dicat: Ego? Ibi vita, ibi dies boni, ubi nihil concupiscit adversus spiritum: ubi non dicitur, Pugna; sed Gaude. Sed quis est qui hos dies velit? Omnis homo certe dicit: Ego. Audi quid sequitur. Video quia laboras, video quia in pugna, in periculo diversaris: audi quid sequitur; docet manus in praelium, digitos in bellum. Contine linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum; declina a malo, et fac bonum. Quomodo enim poteris facere bonum, nisi declinaveris a malo? Quid quaero ut vestias, quando adhuc exspolias? quid quaero ut dones, quando adhuc rapis? Declina a malo, et fac bonum. Non sub te ploret primo pauper, ut gaudeat de te pauper. Declina a malo, et fac bonum. Qua mercede? Nam modo pugnas. Quaere pacem, et sequere eam. Disce, dic, Misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et erutor meus, protector meus. Susceptor, ne cadam; erutor, ne haeream; protector, ne feriar. Protector meus, et in ipso speravi. In his omnibus, in toto labore meo, in omnibus praeliis meis, in omnibus difficultatibus meis in ipso speravi. Qui subdit populum meum sub me. Ecce caput nostrum loquitur nobiscum.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein