monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 143, 10
Domine, quid est homo, quoniam innotuisti ei? Totum quod est, hoc est quoniam innotuisti ei. Quid est homo, quoniam innotuisti ei? aut filius hominis, quoniam aestimas eum? Aestimas eum, tanti facis, tanti pendis: ordinas, nosti sub quo ponas, supra quid ponas. Aestimatio enim est, quanti pretii sit quidque. Quanti aestimavit hominem, qui pro eo Unici sanguinem fudit? Quid est homo, quoniam innotuisti ci? Cui, quis innotuisti Quid est filius hominis, quoniam aestimas eum? Quoniam tanti eum pendis, tanti eum aestimas, pretiosum quiddam esse ostendis. Non enim Deus sic aestimat hominem, quomodo homo aestimat hominem: quando invenit servum venalem, carius emit equum, quam hominem. Ille quanti te aestimet vide, ut possis dicere: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Et quanti te aestimavit, qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum? Quomodo non et cum illo omnia nobis donavit? Qui hanc annonam dedit pugnanti, quid servat vincenti? Ego sum, inquit, panis vivus, qui de coelo descendi. Haec est annona praeliantium, de horreis invecta dominicis, unde pascuntur Angeli: quia, Panem Angelorum manducavit homo. Post praelia vero et hanc annonam quid servat? quid dabit victoribus, nisi quod in alio psalmo dicitur: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae; ut contempler delectationem Domini, et protegar templum eius? Quid est homo, quoniam innotuisti ei? aut filius hominis, quoniam aestimas eum?

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein