monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 143, 17
Qui dat salutem regibus: iam fumantibus montibus. Qui redimit David servum suum. Agnoscitis David, estote David. Unde redimit David servum suum? unde redimit Christum? unde redimit corpus Christi? De gladio maligno erue me. De gladio, non sufficit; addit, maligno. Procul dubio est gladius benignus. Quis est gladius benignus? De quo Dominus dicit: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium. Separaturus enim erat fideles ab infidelibus, filios a parentibus, et caeteras necessitudines dirempturus, gladio putredinem abscindente, membra autem Christi sanante. Est ergo benignus gladius bis acutus, utroque acumine praepotens, Veteris et Novi Testamenti, narratione praeteritorum et promissione futurorum. Est ergo iste gladius benignus: ille autem malignus est quo illi loquuntur vanitatem; quia benignus est, quo Deus loquitur veritatem. Ergo, A gladio maligno erue me. Filii quippe hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus ab hoc gladio maligno erue me. Quem dixit modo gladium, ipsas superius dixit aquas multas: Erue me de aquis multis. Quas dixi aquas multas, ipsum dico gladium malignum. Denique de aquis multis cum dixisset; secutus est, De manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem. Et ut noveris ipsos dici; cum et hic dixisset, De gladio maligno erue me, secutus est, Et exime me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem: similiter sicut ibi. Et quod sequitur, Dextera eorum dextera iniquitatis; hoc et supra posuerat, quando eos dixerat aquas multas. Tu enim ne aquas multas bonas putares, exposuit eas in gladio maligno. Nunc ergo exponat quod dixit, Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Quam vanitatem locutum est os eorum? et quomodo dextera eorum dextera iniquitatis?

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein