monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 143, 18
Quorum filii ipsorum velut novellae constabilitae in iuventute sua. Felicitatem ipsorum vult enumerare. Attendite, filii lucis, filii pacis; attendite, filii Ecclesiae, membra Christi; attendite quos dicat alienigenas, quos dicat filios alienos, quos dicat aquas contradictionis, quos dicat gladium malignum. Attendite, obsecro; quia inter istos periclitamini, inter horum linguas adversus carnis vestrae desideria dimicatis: inter horum linguas positas in manu diaboli, de quibus pugnat, colluctationem habetis, non adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum, hoc est, iniquorum. Attendite, ut discernatis vos; attendite, ne putetis veram felicitatem esse, quam sibi optant homines aut infirmi aut maligni. Ecce, fratres, certe filios alienos dixit, certe aquas multas, certe gladium malignum. Videte vanitatem quam loquuntur, et cavete ne talia loquamini, cavete ne talia loquentes imitemini. Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Quam vanitatem locutum est os eorum, et quae dextera eorum iniquitatis est dextera? Audi: Quorum filii ipsorum velut novellae constabilitae a iuventute sua; filiae eorum compositae, et ornatae sicut similitudo templi: cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc: oves eorum fecundae, multiplicantes in egressibus suis; boves eorum crassi: non est ruina sepis, nec exitus; neque clamor in plateis eorum. Ergo non est ista felicitas? Interrogo filios regni coelorum, interrogo progeniem resurrectionis in aeternum, interrogo corpus Christi, membra Christi, templum Dei: Ergo non est ista felicitas, habere filios incolumes, filias ornatas, plena cellaria, abundantia pecora, nullam ruinam, non dico parietis, sed nec sepis; nullum tumultum et clamorem in plateis, sed quietem, pacem, abundantiam, copiam rerum in domibus, in civitatibus? Ergo non est ista felicitas? aut debent eam iusti defugere? aut non invenis et domum iusti abundantem rebus his omnibus, plenam ista felicitate? Non erat domus Abrahae abundans auro, argento, filiis, familia, pecoribus? Nonne Iacob sanctus patriarcha fugiens a facie Esau fratris sui in Mesopotamiam, serviens ditatus, regressus est, et egit gratias Domino Deo suo, quia in virga sua transiit fluvium, et regressus est cum tanta abundantia pecorum atque filiorum? Quid dicimus? non est ista felicitas? Sit licet, sed sinistra. Quid est, sinistra. Temporalis, mortalis, corporalis. Nolo illam iam diffugias, sed neque dexteram putes. Non enim isti ideo maligni, ideo vani, quia his abundabant; sed quia id quod sinistrum esse debuit, in dextera ponebant. Ideo et dextera eorum dextera iniquitatis; ideo os eorum locutum est vanitatem: quia hoc in dextera posuerunt, quod in sinistra habere debuerunt. Quid enim in dextera ponere debuerunt? Deum, aeternitatem, annos Dei non deficientes, de quibus dicitur, Et anni tui non deficient ibi dextera, ibi esse debet desiderium nostrum. Sinistra utamur ad tempus, dexteram desideremus in aeternum. Divitiae si fluant, ne apponatis cor. Si enim divitiis fluentibus cor apposueritis, quod sinistrum est, dextrum facietis. Corrigite vos, agnoscite sapientiam amplectentem vos; cui dictum est, Sinistra eius sub capite meo, et dextera eius complectetur me. Videte amatoria sancta cantica; videte Cantica canticorum, nuptiarum coelestium Christi et Ecclesiae. Quid dicit sponsa de sponso? Sinistra eius sub capite meo, et dextera eius complectetur me. Sinistra sub capite, dextera super caput. Amplectentis enim desuper brachium super caput, sinistra autem subter caput. Sinistra, inquit, eius sub capite meo. Non enim me deseret in temporalibus necessariis: sed tamen ipsa sinistra sub capite erit; non capiti praeponetur, sed erit sub capite; ut dextera eius complectatur me, pollicens vitam aeternam. Ita enim sinistra sub capite, si dextera super caput; impleturque quod ad Timotheum scriptum est: Promissionem habens vitae praesentis et futurae. Promissionem, inquit, habens vitae praesentis et futurae. Quid in praesenti? Sinistra sub capite. Quid in futuro? Dextera eius complectetur me. Tempori necessaria quaeritis? Quaerite primum regnum Dei, id est, dexteram; et haec omnia apponentur vobis. Habebitis hic, inquit, et divitias et gloriam, et in futuro saeculo vitam aeternam: et sinistra continebo infirmitatem vestram, et dextera coronabo perfectionem vestram. An forte Apostoli relinquentes omnia sua, aut pauperibus quod habebant distribuentes, sine divitiis in hoc saeculo remanserunt? Et ubi est illa promissio sinistrae: Accipiet in hoc saeculo septies tantum? Multiplicationem promisit. Et revera, quid desit homini Dei? Si quis forte infidelis est, unam domum aut paucas habet: Fidelis hominis totus mundus divitiarum est. Vide sinistram eius plenam sub capite: Accipiet in hoc saeculo septies tantum. Vide dexteram complectentem: Et in futuro saeculo vitam aeternam. Merito et alio loco de ipsa Sapientia dicitur: In dextera eius anni vitae, et in sinistra eius divitiae et honor.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein