monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 92, 2
Dominus regnavit, decorem induit; induit; Dominus fortitudinem, et praecinctus est. Videmus quia duas res induit, decorem et fortitudinem. Utquid autem? Ut fundaret terram. Sequitur enim: Etenim confirmavit orbem terrae, qui non commovebitur. Unde confirmavit? Quia decorem induit. Non confirmaret, si solum decorem indueret, non et fortitudinem. Quare ergo decorem? quare fortitudinem? Utrumque enim dixit: Dominus regnavit, decorem induit; induit Dominus fortitudinem; et praecinctus est. Nostis, fratres, quia Dominus noster cum venisset in carne, his quibus praedicabat Evangelium regni, aliis placebat, aliis displicebat. Nam divisae sunt adversus se linguae Iudaeorum: Alii dicebant, Quia bonus est; alii dicebant, Non, sed seducit turbas. Alii ergo bene loquebantur; alii detrahebant, lacerabant, mordebant, conviciabantur. Ad eos ergo quibus placebat, decorem induit: ad eos quibus displicebat, fortitudinem induit. Imitare ergo et tu Dominum tuum, ut possis esse vestis ipsius: esto cum decore ad eos quibus placent bona opera tua; esto fortis adversus detractores. Audi apostolum Paulum imitantem Dominum suum, quomodo et ipse habuit decorem, habuit fortitudinem. Christi bonus odor sumus, inquit, in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Quibus enim placet bonum, salvi fiunt; qui detrahunt bono, pereunt. Quod suum erat, ille odorem habebat bonum; imo bonus odor erat: sed vae miseris qui et bono odore moriuntur. Non enim ait, Illis bonus odor sumus, illis malus odor sumus; sed, Christi bonus odor sumus, ait, in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Subiecit statim, Aliis quidem sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem. Quibus erat odor vitae in vitam, decorem induerat: quibus erat odor mortis in mortem, fortitudinem induerat. Si autem tunc gaudes, quando te laudant homines, et placent illis bona opera tua; cum autem vituperaverint, deficis in bonis operibus, et quasi fructum bonorum te perdidisse arbitraris, quia invenis reprehensores: non stetisti immobilis; non pertines ad orbem terrarum, qui non commovebitur. Induit Dominus fortitudinem, et praecinctus est. De ipso decore et fortitudine habet alium locum apostolus Paulus: Per arma iustitiae dextra et sinistra. Vide ubi decorem, ubi fortitudinem: Per gloriam, et ignobilitatem. In gloria decorus, in ignobilitate fortis. Apud alios gloriosus praedicabatur; apud alios ignobilis contemnebatur. Decorem afferebat eis quibus placebat, fortitudinem adversus eos quibus displicebat. Et sic enumerat omnia usque in finem, ubi dicit: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes. Cum omnia possidet, decorus est; cum nihil habet, fortis est. Non ergo mirum, si sequitur, Etenim confirmavit orbem terrae, qui non commovebitur. Quomodo enim non commovebitur orbis terrarum? Cum credunt in Christum omnes fideles, et parati sunt ad utrumque; gaudere cum laudantibus, fortes esse adversus vituperantes; non mollescere linguis laudantium, nec frangi linguis vituperantium.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein