monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 92, 3
Forte quaeramus et de hoc verbo, quare dixit, praecinctus est. Cinctio opera significat: tunc enim se quisque cingit, cum operaturus est. Sed quare non dixit, Cinctus est; sed, praecinctus est? Dicit enim in alio psalmo: Accingere gladium tuum circa femur, potentissime; populi sub te cadent. Nec ibi dixit, Cingere, neque, praecingere, sed, accingere: accingeris enim quando aliquid adiungis lateri tuo per cinctionem; ideo, Accingere gladium tuum. Gladius Domini unde debellavit orbem terrarum, occidendo nequitiam, Spiritus Dei est in veritate sermonis Dei. Quare circa femur accingere dicitur gladium? Aliud quidem ex alio de alio psalmo ad cinctionem diximus; sed tamen quia commemoratum est, non est praetermittendum. Quid est accinctio gladii circa femur? Per femur carnem significat. Non enim aliter debellaret Dominus orbem terrarum, nisi in carnem veniret gladius veritatis. Hic ergo quare praecinctus est? Qui se praecingit, ante se ponit aliquid quo praecingitur: unde dictum est, Praecinctus est linteo, et lavit pedes discipulorum suorum. Quia enim tunc humilis fuit, quando linteo praecinctus est, lavit pedes discipulorum suorum. Omnis autem fortitudo in humilitate; quia fragilis est omnis superbia: ideo cum de fortitudine diceret, addidit, praecinctus est; ut recolas Deum praecinctum humilem, quando pedes discipulorum lavit. Et exhorruit Petrus Dominum suum, magistrum suum (minus dixi magistrum suum, cum dixissem Dominum suum) curvantem se ad pedes suos, et lavantem sibi pedes, expavit, et dixit: Domine, non lavabis mihi pedes. Et ille: Quod ego facio, tu nescis modo; scies autem postea. Et ille: Non lavabis mihi pedes in aeternum. Et ille: Si non lavero te, non habebis partem mecum. Qui primo Petrus expaverat Dominum lavantem sibi pedes, plus expavit, Non habebis partem mecum; et credidit non sine causa hoc facere Dominum, nisi quia aliquod erat illud forte sacramentum, et ait: Domine, non pedes tantum, sed et caput, et totum. Et ille: Qui lotus est semel, non habet necessitatem iterum lavandi, sed est mundus totus. Non ergo ad sacramentum tanquam mundationis pertinebat, quod lavit eis pedes, sed ad exemplum humilitatis: hoc enim dixerat, Quod enim ego facio, nescis; scies autem postea. Videamus si scierunt postea, videamus si aperuit illis quod faciebat, ut videamus Dominum praecinctum fortitudine; quia in humilitate est tota fortitudo. Cum lavisset eis pedes, rursus discubuit, et ait illis: Dicitis me Magistrum, et verum dicitis; sum enim: dicitis me Dominum, et verum dicitis; sum enim: si ergo ego Magister et Dominus vester lavi vobis pedes, quomodo oportet vobis invicem faciatis? Si ergo in humilitate est fortitudo, nolite timere superbos. Humiles tanquam petra sunt: petra deorsum videtur, sed solida est. Superbi quid? Quasi fumus: etsi alti sunt, evanescunt. Ergo ad humilitatem Domini referre debemus quod praecinctus est, secundum commemorationem Evangelii, quod praecinctus est, ut lavaret pedes discipulis suis.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein