monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 92, 5
Iam caetera audiamus: brevis est Psalmus, Etenim confirmavit orbem terrae, qui non commovebitur. Videtis, fratres, multi credunt in Christum, magna turba est: et tamen in hac magna turba, audistis modo cum Evangelium legeretur, quia veniet Dominus ferens palam in manu sua, et mundabit arcam suam; frumentum recondet in horreo, paleas comburet igni inexstinguibili. Sunt ergo per totam terram et boni et mali: boni grana sunt, mali palea. In aream intrat tribula: paleam concidit, triticum purgat. Quis est ergo orbis terrarum qui non commovebitur? Quod utique non diceret, nisi esset et orbis terrarum qui commovebitur. Est orbis terrarum qui non commovebitur, est orbis terrarum qui commovebitur. Quia et boni qui stabiles sunt in fide, orbis terrarum est; ne quis diceret, In parte sunt: et mali, qui non stant in fide cum senserint aliquam tribulationem, per orbem terrarum sunt. Est ergo orbis terrarum mobilis, est orbis terrarum immobilis: de quo dicit Apostolus. Vide orbem terrarum mobilem. Rogo te, de quibus dicebat Apostolus, 'Ex quibus est Hymenaeus et Philetus, qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem iam factam esse, et fidem quorumdam subvertunt?' Numquid isti ad orbem terrarum pertinebant, qui non commovebitur? sed palea erant: Et fidem, inquit, quorumdam subvertunt. Non dixit, Omnium; et si omnium diceret, omnes intelligere deberemus pertinentes ad civitatem Babyloniam, quae habet damnari cum diabolo: tamen fidem quorumdam dixit. Et quasi diceretur ei, Et quis eis potest resistere? subiecit statim: Firmum autem fundamentum Dei stat. Ecce habes orbem terrarum qui non commovebitur. Habens signaculum hoc. Quod signaculum habet firmum fundamentum? Novit Dominus qui sunt eius. Iste est orbis terrarum qui non commovebitur: Novit Dominus qui sunt eius. Et quod signaculum habet? Et recedat ab iniustitia omnis qui nominat nomen Domini. Modo ab iniquitate recedat: ab iniquis enim non potest recedere, quia mixta est palea tritico usque dum ventiletur. Quid dicimus, fratres? Et in ipsa area, mira res est de tritico: recedit a palea, cum exspoliatur; et non recedit ab area, cum trituratur. Quando autem omnino separabitur? Cum venerit ventilator. Ergo modo area in orbe terrarum est: necesse est ut, si proficis, inter iniquos vivas. Ab iniquis recedere non potes; ab iniquitate recede. Recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini; et erit in orbe terrarum qui non commovebitur.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein