monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 92, 6
Parata est sedes tua, Deus, ex illo. Ex illo, quid est? Ex tunc. Tanquam si diceret, Quae est sedes Dei? ubi sedet Deus? In sanctis suis. Vis esse sedes Dei? Para locum in corde tuo ubi sedeat. Quae est sedes Dei, nisi ubi habitat Deus? Ubi habitat Deus, nisi in templo suo? Quod est templum eius? Parietibus instruitur? Absit. Mundus iste est forte templum ipsius, quia valde magnus est, et digna res quae capiat Deum? Nec capit eum a quo factus est. Et ubi capitur? In anima quieta, in anima iusta: ipsa illum portat. Magna res, fratres: certe magnus est Deus; fortibus gravis, infirmis levis est. Quos dixi fortes? Superbos, qui quasi habent praesumptionem virium suarum. Nam infirmitas illa in humilitate maior fortitudo est. Audi Apostolum dicentem, Quando infirmor, tunc potens sum. Hoc est quod commendavi, quia Dominus praecinctus est fortitudine, quando humilitatem docebat. Ergo ipsa est sedes Dei, quae aperte alio loco in propheta dicitur, Super quem requiescet Spiritus meus? id est, ubi requiescet Spiritus Dei, nisi in sede Dei? Audi quomodo describat ipsam sedem. Forte auditurus eras marmoratam domum, ampla spatia atriorum, in magna altitudine et fulgore tectorum. Audi quid sibi paret Deus: Super quem requiescet Spiritus meus? Super humilem et quietum, et trementem verba mea. Ecce humilis es et quietus, et in te habitat Deus. Altus est Deus, non in te habitat, si altus esse volueris. Certe altus vis esse, ut habitet in te: humilis esto et tremens verba eius, et ibi habitat. Non timet trementem domum, quia ipse illam firmat. Parata est sedes tua, Deus, ex illo. Ex illo, id est, ex tunc; id est, quasi quoddam tempus significat. Ex tunc, ex quo? Forte ex die ante sabbatum. Ex illo, quia titulus Psalmi praescribit nobis ex quo. Sexto enim die, id est, tempore huius mundi sexto, venit Dominus in carne. Ex illo ergo, plane ex illo secundum hominem, ex illo ex utero. Quid enim dicit alius psalmus? In splendore sanctorum ex utero. In splendore sanctorum, id est, ut illuminentur sancti, ut videant Deum in carne; et purgetur cor, unde videatur in divinitate. In splendore sanctorum ex utero. Sed quid ibi sequitur? Ne forte ex utero inde incipere putares esse Christum: Ante luciferum genui te. Cum dixisset, In splendore sanctorum ex utero, subiecit statim, ne putares Christum a tempore esse coepisse ex quo natus est, sicut coepit Adam, sicut Abraham, sicut David, Ante luciferum genui te: ante omne quod illuminatur. Per luciferum enim, aut stellas omnes significat, et per stellas tempora, quia fecit Deus stellas in signa temporum, ut ante tempora invenias natum esse Christum: et utique qui natus est ante tempora, non potest videri natus ex tempore; quia et tempora creatura Dei sunt. Et utique si omnia per ipsum facta sunt et tempora per ipsum facta sunt. Aut certe ante omnem spiritum qui illuminatur, de Sapientia dixit, Ante luciferum genui te. Intendat Charitas vestra. Quomodo ergo cum dixisset, Ex utero, veluti praecavens fidei nostrae, ne inde putaremus coepisse Christum ex quo ex utero virginis natus est; subiecit statim, Ante luciferum genui te: sic et hic cum dixisset, Ex illo, id est, ex quodam tempore, ex die ante sabbatum, ex illa sexta aetate mundi, quando venit Dominus Christus, et in carne natus est, quia dignatus est, homo factus propter nos, Deus non solum ante Abraham, sed ante coelum et terram, qui dixit, Ante Abraham ego sum non solum ante Abraham, sed ante Adam; non solum ante Adam, sed ante omnes Angelos, ante coelum et terram, quia omnia per ipsum facta sunt: subiecit, ne tu intendens diem nativitatis Domini ex quo natus est, putares ex illo esse coepisse, Parata est sedes tua, Deus. Sed quis Deus? A saeculo tu es: ab aeterno dixit ἀπὸ αἰῶνος; sic habet graecus: αἰὼν aliquando saeculum ponitur, aliquando aeternum ponitur. Ergo, o tu qui ex illo videris natus, ex aeterno es. Non autem nativitas humana cogitetur, sed cogitetur aeternitas divina. Ergo coepit ex quo natus est, crevit: audistis Evangelium. Elegit discipulos, implevit illos, coeperunt praedicare discipuli. Forte hoc est quod consequenter dicit.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein