monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 13, 6
Dominum non invocaverunt: non enim vere hunc invocat, qui ea desiderat quae illi displicent. Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor: id est, in damno rerum temporalium. Dixerunt enim: Si relinquamus eum sic, credent in eum omnes, et venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem. Timuerunt regnum terrenum amittere, ubi non erat timor; et amiserunt regnum coelorum, quod timere debuerant: et hoc de omnibus temporalibus commodis intelligendum est, quorum amissionem cum timent homines, ad aeterna non veniunt.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein