monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 13, 7
Quoniam Deus in generatione iusta est: id est, non est in eis qui diligunt saeculum. Iniustum est enim relinquere saeculorum conditorem, et diligere saeculum, et servire creaturae potius quam Creatori. Consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes eius est: id est, contempsistis humilem adventum Filii Dei, quia in eo non vidistis pompam saeculi: ut hi quos vocabat, in Deo solo spem ponerent, non in rebus transeuntibus.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein