monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 124, 2
Sed quis illud dixit ibi in psalmo? Cuius nondum erat rectum cor. Sic enim coepit iste psalmus de quo modo testimonium dedimus, non iste quem considerandum et tractandum modo suscepimus, sed ubi dictum est, 'Quomodo scivit Deus, et si est scientia in Altissimo? Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Numquid vane iustificavi cor meum, et lavi in innocentibus manus meas?' ille ergo psalmus, ubi videtis quia periclitatur anima, ubi videtis quia nutant pedes, sic coepit: Quam bonus Deus Israel rectis corde! Mei autem, inquit, pene commoti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei. Quare? Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Inde ergo dixit commotos pedes suos et pene effusos gressus, lapsu ad ruinam a Deo, quia intuitus est et inspexit felicitatem peccatorum, et vidit eos habere pacem, se autem laborem. Narravit autem hoc cum iam evasisset, cum iam correcto corde Deo inhaesisset, narravit praeterita pericula sua. Ergo, Bonus Deus Israel: sed quibus? Rectis corde. Qui sunt recti corde? Qui non reprehendunt Deum. Qui sunt recti corde? Qui voluntatem suam ad voluntatem Dei dirigunt; non voluntatem Dei ad voluntatem suam curvare conantur. Breve praeceptum est, ut homo dirigat cor suum. Vis habere rectum cor? Tu fac quod vult Deus; noli Deum velle facere quod vis tu. Pravicordes ergo sunt, id est, qui rectum cor non habent, qui sedent et disputant quomodo debuit facere Deus; non laudando quod fecit, sed reprehendendo. Corrigere illum volunt: parum est quia corrigi ab eo nolunt; et dicunt, Non debuit Deus facere pauperes, sed soli divites esse debuerunt; et ipsi soli viverent. Utquid factus est pauper? utquid vivit? Reprehendit Deum pauperum. Quanto melius esset pauper Dei, et dives esset de Deo; hoc est, sequeretur voluntatem Dei, et videret paupertatem suam temporalem esse, et transituram, divitias autem sibi spirituales ita venturas, ut nullo pacto possent praeterire; et haberet in divitiis cordis fidem, si ei non contingit aurum habere in arca? Quia si aurum haberet in arca, furem timeret, et aurum de arca etiam nolens perderet; fidem autem de corde non perderet, si ipse illam inde non expelleret. Cito autem responderi potest, charissimi. Fecit Deus pauperem, ut probet hominem; et fecit Deus divitem, ut probet illum de paupere. Et omnia quae fecit Deus, recte fecit. Et si non possumus videre consilium ipsius, quare illud sic fecit et illud sic; bonum est nobis ut subdamur sapientiae ipsius, et credamus quia bene fecit, et si nondum novimus quare fecit: et habebimus cor rectum, ut praesumamus et confidamus in Domino, et non movebuntur pedes nostri, et fit in nobis ascendentibus unde coepit iste psalmus, Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion, non commovebuntur in aeternum.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein