monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 124, 4
Qualis est ista Ierusalem? Breviter describit eam. Montes in circuitu eius. Magnum aliquid, nos esse in ea civitate quam circumdederunt montes? Ipsa est tota felicitas nostra, quia habebimus civitatem quam circumdederunt montes? Num enim non novimus montes? aut quid sunt montes, nisi tumores terrarum? Alii sunt ergo montes amabiles, montes excelsi, praedicatores veritatis, sive Angeli, sive Apostoli, sive Prophetae. Ipsi sunt in circuitu Ierusalem; ambiunt illam, et quasi murum illi faciunt. De his montibus amabilibus et delectabilibus assidue Scriptura loquitur. Advertite cum auditis vel legitis; pluribus locis invenitis montes delectabiles, quam nos possumus commemorare. Verumtamen quantum Dominus suggerit, delectat nos de his montibus multa dicere; et divina testimonia de Litteris sanctis occurrerunt nobis. Ipsi sunt montes qui illuminantur a Deo: et primitus illuminantur, ut ab ipsis lumen descendat ad valles, vel ad colles; quia non tantae sunt altitudinis, quantae sunt montes. Ipsi sunt per quos nobis praerogatur Scriptura, sive in prophetia, sive in Apostolis, sive in Evangelio. Ipsi sunt montes de quibus cantamus, Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi; quia de Scripturis sanctis in hac vita habemus auxilium. Sed quia ipsi montes non a se proteguntur, nec a seipsis nobis consulunt, nec spes nostra debet esse in montibus, ne maledicti simus qui spem in homine ponimus; iam dixerat, Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi; Auxilium, inquit, meum a Domino, qui fecit coelum et terram. Ipsi sunt montes de quibus item dicit: Suscipiant montes pacem populo tuo, et colles iustitiam. Montes magni sunt, et colles minores sunt. Montes ergo vident, colles credunt: qui vident, pacem susceperunt et attulerunt ad cos qui credunt. Qui enim credunt, suscipiunt iustitiam; quia iustus ex fide vivit. Angeli vident, annuntiant quod vident, et credimus nos. Ioannes ille: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum videbat, praedicavit nobis ut crederemus. Et per montes suscipientes pacem, susceperunt colles iustitiam: quia de ipsis montibus quid ait? Non dixit, A se habent pacem, vel, instituunt pacem, vel, generant pacem; sed, suscipiunt pacem. Unde suscipiunt pacem, Dominus est. Sic ergo leva oculos tuos ad montes propter pacem, ut auxilium tuum sit a Domino, qui fecit coelum et terram. Rursus illos montes commemorans Spiritus sanctus hoc ait: Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis. Non dixit, Illuminant montes; sed, Illuminans tu a montibus aeternis: per montes istos quos aeternos esse voluisti, praedicans Evangelium, tu illuminans, non montes. Tales ergo montes in circuitu Ierusalem.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein