monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 124, 6
Sed montes tales ama, in quibus Dominus est. Tunc autem te amant ipsi montes, si non in illis spem posueris. Videte, fratres, quales sunt montes Dei. Nam inde sic nominati sunt in alio loco: Iustitia tua sicut montes Dei. Non iustitia ipsorum, sed iustitia tua. Audi talem montem Apostolum: Ut inveniar in illo, inquit, non habens iustitiam meam quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi. Illi autem qui per iustitiam suam montes esse voluerunt, sicut Iudaei quidam vel Pharisaei principes eorum, sic reprehenduntur: Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti. Qui autem subiecti sunt, sic sunt alti, ut humiles sint. Et quia magni sunt, montes dicuntur; quia vero subiecti sunt Deo, valles sunt: et quia habent capacitatem pietatis, suscipiunt abundantiam pacis et inundationem transmittunt ad colles. Modo tamen tu vide quos montes ames. Si vis amari a bonis montibus, noli spem ponere nec in bonis montibus. Nam qualis mons erat Paulus? quando invenitur talis? (De magnitudine loquimur hominum.) Tantae gratiae quisquam potest facile inveniri? Et tamen timebat ne passer ille in illo poneret spem: Et quid ait? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? Sed levate oculos in montes, unde auxilium veniat vobis; quia, Ego plantavi, Apollo rigavit: sed auxilium vestrum a Domino, qui fecit coelum et terram; quia Deus incrementum dedit. Ergo montes in circuitu eius. Sed quomodo montes in circuitu eius, sic et Dominus in circuitu plebis suae, ex hoc nunc et usque in saeculum. Si ergo montes in circuitu eius, et Dominus circuitu plebis suae, constringit Dominus plebem suam in unum vinculum charitatis et pacis, ut qui confidunt in Domino sicut mons Sion, non commoveantur in aeternum: et hoc est, ex hoc et usque in saeculum.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein