monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 124, 8
Sed numquid sic erit semper, ut iniqui imperent iustis? Non sic erit. Videte enim quid dicat iste psalmus: Quoniam non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum. Sentitur ad tempus virga peccatorum super sortem iustorum; sed non ibi relinquitur, non erit in aeternum. Veniet tempus, quando unus agnoscatur Deus; veniet tempus, quando Christus in claritate sua apparens congreget ante se omnes gentes, et dividat eas, sicut dividit pastor haedos ab ovibus: oves ponet ad dexteram; haedos ad sinistram. Et videbis ibi multos servos inter oves, et multos dominos inter haedos; et rursus multos dominos inter oves, multos servos inter haedos. Non enim quia sic consolati sumus servos, omnes servi boni sunt; aut quia sic repressimus superbiam dominorum, omnes domini mali sunt. Sunt boni fideles domini, et sunt mali: sunt boni fideles servi, et sunt mali. Sed quamdiu servi boni serviunt malis dominis, ferant ad tempus: Quia non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum. Quare hoc? Ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas: ut ad tempus ferant iusti iniquos dominantes, et intelligant non esse hoc sempiternum, sed praeparent se ad possidendam sempiternam haereditatem. Quam haereditatem? Ubi destruetor omnis potentatus, et omnis potestas, ut sit Deus omnia in omnibus. Ad hoc se servantes, et hoc corde contemplantes, et adhuc in fide retinentes, et ut videant perdurantes, non extendunt manus suas in iniquitatem. Nam si videant quia semper est virga peccatorum super sortem iustorum, cogitant apud se, et dicunt: Quid mihi prodest quia iustus sum? Semper mihi dominabitur iniquus, et semper servus ero? Faciam ergo et ego iniquitatem; quia nihil prodest tenere iustitiam. Ne autem hoc dicat, insinuatur illi fides, quia ad tempus potest esse virga peccatorum super sortem iustorum: non eam relinquet Dominus super sortem iustorum, ut non extendant iusti in iniquitatem manus suas; sed teneant ab iniquitate manus suas, et ferant iniquitatem, non faciant. Melius est enim iniustitiam ferre quam facere. Unde non semper erit? Quia non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein