monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 124, 9
Hoc cogitant qui recti sunt corde, de quibus paulo ante dixi, qui voluntatem Dei sequuntur, non voluntatem suam. Sed qui sequi Deum volunt, faciunt illum praecedentem, et se sequentes; non autem se praecedentes, et illum sequentem: et in omnibus eum bonum inveniunt, sive emendantem, sive consolantem, sive exercentem, sive coronantem, sive purgantem, sive illuminantem, sicut Apostolus ait, Scimus quoniam diligentibus Deum, omnia cooperantur in bonum. Et ideo sequitur, Benefac, Domine, bonis, et rectis corde.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein