monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 124, 10
Sicut autem declinat a malo, et facit bonum rectus corde, quia non zelat in peccatoribus, pacem peccatorum intuens; sic pravi cordis, qui scandalizatur in viis Domini, declinat a Deo, et facit malum, et inescatur dulcedine saeculi, et ea illaqueatus et captus amaras poenas luit. Declinanti autem a Deo, cuius disciplinam ferre noluit, fit illi per iudicium Dei verus laqueus falsa malorum felicitas. Unde continuo subiungit: Declinantes autem in strangulationem abducet Dominus cum operantibus iniustitiam: id est, quorum facta imitati sunt; quia eorum praesentes laetitias amaverunt, et futura supplicia non crediderunt. Qui ergo recti sunt corde, et non declinant, quid habebunt? Iam veniamus ad ipsam haereditatem, fratres, quia filii sumus. Quid possidebimus? quae est haereditas? quae patria nostra? quid vocatur? Pax. Per hanc vos salutamus, hanc vobis annuntiamus, hanc suscipiunt montes, et colles iustitiam. Ipsa est Christus: Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvit. Quia filii sumus, haereditatem habebimus. Et quid vocabitur ipsa haereditas, nisi pax? Et videte quia exhaeredati sunt qui non amant pacem: non autem amant pacem, qui dividunt unitatem. Pax possessio piorum est, possessio haeredum. Et qui sunt haeredes? Filii. Audite Evangelium: Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. Audite et conclusionem huius psalmi: Pax super Israel. Israel, Videns Deum; Ierusalem, Visio pacis interpretatur. Intelligat Charitas vestra: Israel interpretatur, Videns Deum; Ierusalem interpretatur, Visio pacis. Qui non commovebuntur in aeternum? Qui inhabitant Ierusalem. Non commovebuntur ergo in aeternum, qui inhabitant visionem pacis. Et pax super Israel. Ergo Israel qui videns Deum est, videns pacem est: et ipse Israel est et Ierusalem; quia populus ille Dei, ipsa est civitas Dei. Si ergo videns pacem, hoc est videns Deum; merito et Deus ipse est pax. Ergo quia Christus Filius Dei pax est, ideo venit colligere suos, et secernere ab iniquis. A quibus iniquis? Qui oderunt Ierusalem, qui oderunt pacem, qui volunt conscindere unitatem, qui non credunt paci, qui falsam pacem pronuntiant in populo, et non illam habent. Quibus respondetur, cum dixerint, Pax vobiscum, Et cum spiritu tuo: falsum dicunt, et falsum audiunt. Quibus dicunt, Pax vobiscum? quos separant a pace orbis terrarum. Et quibus dicitur, Et cum spiritu tuo? Qui dissensiones amplectuntur, et odiunt pacem. Si enim in spiritu eorum esset pax, nonne unitatem diligerent, et relinquerent dissensionem? Falsum ergo pronuntiantes, falsum audiunt. Nos verum pronuntiemus, et verum audiamus. Simus Israel, et amplectamur pacem; quia Ierusalem est visio pacis, et nos Israel, et pax super Israel.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein