monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 95, 1
Dominus et frater meus Severus adhuc differt laetitiam nostram de sermone quem nobis debet: nam quod debitor teneatur, agnoscit. Omnes enim Ecclesias quacumque transitum fecit, laetificavit Dominus per os ipsius: multo magis ergo ista laetificanda est, de qua caeteris eum Dominus propagavit. Sed quid facturi sumus, nisi ut serviamus voluntati ipsius? Differre illum tamen dixi, fratres, non fraudare. Itaque tenete debitorem, nec dimittatis, nisi cum solverit. Advertat itaque Charitas vestra: quantum donat Dominus, de isto psalmo dicamus aliquid quod quidem iam nostis; sed dulcis est commemoratio veritatis. Forte cum pronuntiaretur titulus eius, cum admiratione aliqui audierunt. Inscribitur enim titulus Psalmi: Quando domus aedificabatur post captivitatem. Hoc titulo praedicto, iam in ipso textu Psalmi exspectabatis fortasse qui lapides praeciderentur de montibus, quae moles attraherentur, quae fundamenta iacerentur, quae trabes imponerentur, quae columnae erigerentur. Nihil horum cantat: et si aliud aliquid, non ergo consonat Psalmus titulo suo, et aliud portat in fronte, aliud in voce? Imo nihil aliud, sed intellectores quaerit. Loquitur enim de aedificatione domus. Omnes lapides ipsius domus intelligant quod cantarunt. Aedificatur enim domus Deo, non illo loco ubi aedificavit Salomon. Aedificavit enim templum et de ipso templo audistis modo quae dixerit Dominus. Cum saxa templi et moles ingentes admirarentur discipuli, indicaverunt Domino admirationem et stuporem suum; et Dominus illis: Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruetur. Non talis aedificatur domus. Nam videte ubi aedificatur, quia non uno loco, aliqua in parte. Sic enim incipit:

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein