monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 95, 2
Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra. Si canticum novum cantat omnis terra; sic aedificatur, cum cantat: ipsum cantare, aedificare est; sed si non vetus cantet. Vetus cantat cupiditas carnis: novum cantat charitas Dei. Quidquid cantaveris de cupiditate, vetus cantas; etsi sonant in ore verba cantici novi, non est speciosa laus in ore peccatoris. Melius est ut novus taceas, quam ut vetus cantes; quia si fueris novus, et tacueris, auribus hominum non sonat: nam cor tuum non tacet canticum novum; et pervenit ad aures Dei, qui te fecit hominem novum. Diligis, et taces: dilectio ipsa vox est ad Deum, et ipsa dilectio canticum novum est. Audi quia canticum novum est: Dominus dicit, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis. Omnis ergo terra cantat canticum novum: ibi aedificatur domus. Omnis ergo terra est domus Dei. Si omnis terra domus Dei, qui non haeret omni terrae, ruina est, non domus; ruina illa vetus, cuius umbram habebat templum illud vetus. Ibi enim diruebatur vetustas, ut novitas aedificaretur. Et quomodo diruitur vetustas? Amen dico vobis, inquit, non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruetur. Lapis Christus est: dicit autem Apostolus, Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. Si Christum induit quisquis baptizatur in Christo; quis ponit lapidem super lapidem, nisi qui Baptismum super Baptismum imponit? Sed nolite terreri; non relinquetur qui non destruetur. Lapides enim ad fabricam novam, quae aedificatur post captivitatem, sic colliguntur, et sic illos charitas in unitate constringit, ut non sit lapis super lapidem, sed unus lapis sint omnes lapides. Ne miremini: hoc fecit canticum novum, id est, hoc fecit innovatio charitatis. Ad ipsam structuram nos compingit Apostolus, et in illa unitate nos constrictos compaginat, dicens: Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus, in vinculo pacis. Ubi unitas Spiritus, unus lapis; sed unus lapis de multis factus. Quomodo de multis unus factus? Sufferendo invicem in dilectione. Aedificatur ergo domus Domini Dei nostri, aedificatur: hoc fit, hoc agitur, hoc voces istae agunt, hoc lectiones, hoc praedicatio Evangelii toto orbe terrarum; adhuc aedificatur. Crevit multum domus haec, et multas gentes implevit: nondum tamen omnes gentes occupavit: crescendo multas tenuit, omnes occupatura est; et contradicitur ab eis qui domesticos eius se esse gloriantur, et dicitur, Iam decrevit. Adhuc crescit, adhuc crediturae sunt omnes gentes quae nondum crediderunt: ne quis dicat, Et illa lingua creditura est? et Barbari credituri sunt? Et quid sibi vult quod Spiritus sanctus apparuit in linguis igneis, nisi quia nullius linguae duritia est quae non illo igne solvatur? Neque enim non habemus iam multas gentes Barbaras credidisse Christo: quo nondum porrectum est Romanum imperium, iam Christus possidet; quod adhuc clausum est eis qui ferro pugnant, non est clausum illi qui ligno pugnat. Dominus enim regnavit a ligno. Quis est qui ligno pugnat? Christus. De cruce sua vicit reges, et subiugatis ipsam crucem in fronte fixit; et gloriantur de illa, quia ibi est salus eorum. Hoc agitur, sic crescit domus, sic aedificatur: et ut noveritis, sequentia Psalmi audite; videte operantes et fabricantes domum. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein