monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 12, 2
Quamdiu ponam consilium in anima mea? Consilio non opus est, nisi in adversis. Ergo, Quamdiu ponam consilium in anima mea, ita dictum est, Quamdiu ero in adversis? Aut certe responsio est, ut iste sit sensus, Tamdiu, Domine, oblivisceris me in finem, et tamdiu avertis faciem tuam a me, quamdiu ponam consilium in anima mea: ut nisi quisque posuerit consilium in anima sua ut perfecte operetur misericordiam, non eum dirigat Deus in finem, neque notitiam sui plenam quod est facie ad faciem, praebeat illi. Dolorem in corde meo per diem? subauditur, quamdiu ponam? Per diem autem, continuationem significat, ut dies pro tempore intelligatur; a quo se quisque desiderans exui, dolorem ponit in corde, deprecans ad aeterna conscendere, et humanum diem non pati.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein