monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 149, 4
Laetetur Israel in eo qui fecit eum. Quid est Israel? Videns Deum: hoc enim interpretatur nomen Israel. Qui videt Deum, in ipso laetetur, a quo factus est. Quid est ergo, fratres? quia diximus nos ad Ecclesiam pertinere sanctorum, numquid iam videmus Deum? Quomodo sumus Israel, si non videmus? Est quaedam visio huius temporis; erit altera visio futuri temporis: visio quae modo est, per fidem est; visio quae futura est, per speciem erit. Si credimus, videmus; si amamus, videmus. Quid videmus? Deum. Ubi est ipse Deus? Interroga Ioannem: Deus charitas est. Benedicamus nomen eius sanctum; et gaudeamus in Deo, si gaudemus in charitate. Quisquis habet charitatem, utquid illum mittimus longe, ut videat Deum? Conscientiam suam attendat, et ibi videt Deum. Si charitas ibi non habitat, non ibi habitat Deus: si autem charitas ibi habitat, Deus ibi habitat. Vult illum forte videre sedentem in coelo; habeat charitatem, et in eo habitat sicut in coelo. Ergo simus Israel, et laetemur in eo qui fecit nos: Laetetur Israel in eo qui fecit eum. In eo qui fecit eum laetetur, non in Ario, non in Donato, non in Caeciliano; non in Proculiano, non in Augustino: In eo laetetur qui fecit eum. Nos, fratres, non vobis commendamus; sed commendamus vobis Deum, quia commendamus vos Deo. Quomodo vobis Deum commendamus? Ut diligatis eum bono vestro, non bono ipsius: quia malo vestro eum non diligitis, non malo ipsius. Non enim minus habebit Deus divinitatem, si homo in illum non habeat charitatem. Tu crescis ex Deo, non ille ex te: et tamen tantum nos dilexit prior, antequam cum diligeremus, ut Filium suum unicum mitteret mori pro nobis. Qui fecit nos, factus est inter nos. Quomodo nos ipse fecit? Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quomodo factus est inter nos? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Ergo ipse est in quo debemus laetari. Nemo homo sibi arroget partes ipsius; ab ipso est laetitia quae nos facit felices: Laetetur Israel in eo qui fecit eum.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein