monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 149, 5
Et filii Sion exsultent in rege suo. Ipse Israel, filii Ecclesiae sunt. Quia Sion fuit quidem una civitas, quae cecidit: in eius reliquiis habitabant quidem sancti temporaliter; sed Sion vera et Ierusalem vera (quia ipsa Sion, quae Ierusalem), aeterna est in coelis, quae est mater nostra. Ipsa nos genuit, ipsa est Ecclesia sanctorum, ipsa nos nutrivit; ex parte peregrina, ex magna parte immanens in coelo. Ex parte qua immanet in coelo, beatitudo Angelorum est: ex parte qua peregrinatur in hoc saeculo, spes est iustorum. De illa dictum est, Gloria in excelsis Deo: de hac dictum est, Et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Qui ergo in hac vita gemunt, et desiderant illam patriam, currant dilectione, non pedibus corporis: non quaerant naves, sed pennas; duas alas charitatis apprehendant. Quae sunt duae alae charitatis? Dilectio Dei, et proximi. Peregrinamur enim, suspiramus, gemimus. Venerunt ad nos Litterae de patria nostra, ipsas vobis recitamus.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein