monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 149, 9
Quoniam benefecit Dominus in populo suo. Quid tam beneficum, quam mori pro impiis? quid tam beneficum, quam sanguine iusto delere chirographum peccatoris? quid tam beneficum, quam dicere: Non ad me pertinet quod fuistis; estote quod non fuistis? Benefecit Dominus in populo suo, dimittendo peccata, promittendo vitam aeternam. Benefacit aversum convertere, pugnantem adiuvare, vincentem coronare: Benefecit Dominus in populo suo. Et exaltabit mansuetos in salute. Exaltantur enim et superbi, sed non in salute. Mansueti in salute, superbi in morte: id est, superbi ipsi se exaltant, et Dominus eos humiliat; mansueti autem ipsi se humiliant, et Deus eos exaltat. Et exaltabit mansuetos in salute.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein