monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 149, 10
Exsultabunt sancti in gloria. Aliquid volo dicere; audite attentius de gloria sanctorum. Nemo est enim qui non amet gloriam. Sed gloria stultorum, popularis illa quae dicitur, habet illecebram deceptionis, ut ad laudes vanorum hominum quisque commotus, velit sic vivere, ut praedicetur ab hominibus quibuscumque, quomodocumque. Hinc homines insani effecti, et inflati typho, inanes intus, foris tumidi, etiam res suas perdere volunt, donando scenicis, histrionibus, venatoribus, aurigis. Quanta donant! quanta impendunt! Effundunt vires, non patrimonii tantum, sed etiam animi sui. Isti fastidiunt pauperem, quia non clamat populus, ut pauper accipiat; clamat autem populus, ut venator accipiat. Illi ergo ubi eis non clamatur, nolunt erogare: ubi clamatur ab insanis, insaniunt; et fiunt omnes insani, et qui spectatur, et qui spectat, et qui donat. Insana ista gloria reprehenditur a Domino, improbatur ante oculos Omnipotentis. Et tamen, fratres mei, Christus sic improperat suis, et dicit: Non a vobis accepi tantum, quantum acceperunt venatores; et illis ut donaretis, de meo donastis: ego autem nudus eram, et non vestistis me. Et illi: Et quando te vidimus nudum, et non vestivimus te? Et ille: Cum uni ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis. Sed eum vis vestire, qui tibi placet: in quo tibi Christus displicet? Vestire vis venatorem, quo forte victo erubescas: Christus nunquam vincitur; et diabolum vicit, et pro te vicit, et tibi vicit, et in te vicit. Talem victorem vestire non vis. Quare? Quia minus clamatur, quia minus insanitur. Propterea isti qui tali gloria delectantur, in conscientia sua nihil habent. Quomodo exhauriunt arcas, ut vestes mittant; sic exinaniunt ipsam conscientiam, ut nihil ibi habeant pretiosum.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein