monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 149, 11
Sancti autem qui exsultant in gloria, quomodo exsultent, non opus est ut nos dicamus; ipsius Psalmi audite sequentum versum: Exsultabunt sancti in gloria: laetabuntur in cubilibus suis. Non in theatris, non in amphitheatris, non in circis, non in nugis, non in foris; sed, in cubilibus suis. Quid est, in cubilibus suis? In cordibus suis. Audi apostolum Paulum exsultantem in cubili suo: Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Rursum timendum est ne quisque apud seipsum fiat sibi placens, et quasi superbus de conscientia sua glorietur. Debet enim quisque cum tremore exsultare; quia donum Dei est unde exsultat, non meritum suum. Etenim sunt multi sibi placentes, et iustos se esse arbitrantes; et procedit adversus illos alia pagina dicens: Quis gloriabitur castum se habere cor; aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? Est ergo quidam modus in conscientia gloriandi, ut noveris fidem tuam esse sinceram, noveris esse spem tuam certam, noveris charitatem tuam esse sine simulatione. Sed quoniam multa sunt adhuc forte quae possunt offendere oculos Dei, lauda Deum qui tibi ista donavit; tunc perficiet quod donavit. Propterea cum dixisset, Laetabuntur in cubilibus suis; ne quasi sibi placentes viderentur, adiunxit statim, Exsultationes Dei in faucibus eorum. Sic laetabuntur in cubilibus suis, ut non sibi tribuant quod boni sunt, sed illum laudent a quo acceperunt quod sunt, a quo vocantur ut perveniant ad id quod nondum sunt, et a quo sperant perfectionem; cui gratias agunt, quia inchoavit: Exsultationes Dei in faucibus eorum. Iam videte sanctos, videte gloriam eorum, videte per universum mundum, videte quod exsultationes Dei sint in faucibus eorum.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein