monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 137, 4
Adorabo ad templum sanctum tuum. Quod templum sanctum tuum? Ubi habitabimus, ubi adorabimus. Currimus enim, ut adoremus. Gravidum eor nostrum parturit, et ubi pariat quaerit. Quis est ille locus ubi adorandus est Deus? qui mundus? quod aedificium? quae deniqne sedes in coelo et inter stellas? Quaerimus in Scripturis sanctis, et invenimus in verbis Sapientiae: Ego, inquit, eram cum illo; ego eram ad quam adgaudebat quotidie. Et dicit opera eius, et exponit nobis sedem ipsius. Quam? Quando validas, inquit, faciebat in summo nubes quando sedem suam segregabat super ventos. Sedes autem eius templum eius. Quo ergo ibimus? Super ventos adoraturi sumus? Si super ventos adoratur, aves nos vincunt. Si autem intelligamus ventos animas, id est, ventorum nomine significatas animas, sicut ait quodam loco Scriptura, Volavit super pennas ventorum; hoc est, super virtutes animarum: unde et flatus Dei dicitur anima, tanquam ventus, non ut iste intelligatur ventus quo corpus propellente sentimus, sed ut eius nomine significetur aliquid invisibile, quod neque oculis cerni potest, nec sentiri auribus, nec odoratu duci, nec palato gustari, nec manu contrectari; quod est utique vita quaedam, qua vivimus, quae anima dicitur: si hos ventos intellexerimus, non est quare quaeramus pennas visibiles, ut cum avibus volemus ad adorandum ad templum Dei; sed super nos ipsos inveniemus Deum sedere, si eius fideles esse voluerimus. Videte si hoc non est: Templum enim Dei sanctum est, ait Apostolus, quod estis vos. Certe tamen, quod manifestum est, in Angelis habitat Deus. Ergo cum gaudium nostrum de spiritualibus rebus, non de terrenis bonis assumit canticum Deo, ut psallat coram Angelis; ipsa congregatio Angelorum templum Dei est, adoramus ad templum Dei. Ecclesia deorsum, et Ecclesia sursum: Ecclesia deorsum in omnibus fidelibus, Ecclesia sursum in omnibus Angelis. Sed descendit ad Ecclesiam deorsum Dominus Angelorum, et ei Angeli in terra ministraverunt ministranti nobis. Non enim veni, inquit, ministrari, sed ministrare. Quid nobis ministravit, nisi quod hodieque manducamus et bibimus? Cum ergo Dominus Angelorum nobis ministrarit, non desperemus nos futuros aequales Angelis. Maior enim Angelis descendit ad hominem, et Crea or Angelorum suscepit hominem, Dominus Angelorum mortuus est pro homine. Adorabo ergo ad templum sanctum tuum: intelligo templum tuum non manu factum, sed quod tu fecisti tibi.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein