monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 137, 7
In quacumque die invocavero te, cito exaudi me. Quare, cito? Quia tu dixisti, Adhuc loquente te dicam, Ecce adsum. Quare, cito? Quia iam non peto felicitatem terrenam, didici sanctum desiderium de novo testamento. Non peto terram, non fecunditatem carnalem, non salutem temporalem, non inimicorum subiectionem, non divitias, non honores; nihil horum peto: ideo cito exaudi me. Quia docuisti quid petam, da quod peto. Dicamus huic: Tale aliquid petis? Audiamus nos, eructet petitionem suam, et videamus quid petat; et discamus per eum petere, ut mereamur accipere. Veneras ad Ecclesiam, nescio quid hodie petiturus, Quid putamus veneras petiturus? Veneras cum desiderio tuo, nescio quo, utinam innocenti, etsi carnali. Sed remove iniquitatem, remove carnalitatem; disce quid petas, quid hodie celebres attende. Natalitium sanctae et beatae feminae celebras, et forte felicitatem terrenam desideras. Illa propter desiderium sanctum dimisit felicitatem quam habebat in terra; dimisit filios flentes et tanquam crudelem matrem dolentes, guia velut perdiderat humanam misericordiam, quae ad divinam festinabat coronam. Nesciebat vero illa quid desideraret, quid calcaret? Imo vero noverat psallere coram Angelis Dei, eorumque desiderare consortium, amicitiam sanctam et puram, ubi ulterius non moreretur, ubi iudicem nosset apud quem non valere posset mendacium. Quid ergo? in illa vita nulla sunt bona? Imo vero ibi sola sunt bona, non malis mixta bona; securitates in quibus gaudeas quantum vis, et nemo dicat tibi, Tempera te. Hic autem de bonis terrenis gaudere molestum est, et periculosum nimis; ne sic gaudeas ut haereas, et gaudendo male pereas. Nam unde Deus miscet tribulationes gaudiis terrenis, nisi ut tribulationem sentientes et amaritudinem, discamus aeternam desiderare dulcedinem?

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein